Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
gentilium haec fuit exprobratio contra Christianos primaevos. Lucianus in libello De Morte Peregrini Tov qeyav youv ait exeivov en creßoiaiv avOpurrrov, tov ev tt| ITaXaicmvri avaaKoXwmaTevTa: Itaque magnum illum hominem colunt, qui in Palaestina cruci adfixus est, Celsus etiam ita inducit docentem Christianum magistrum seu discipulum apud Origenem Contra Celsum nioTeuCTOv óv eionyouuai aoi. toutov eiuai mov ©eoo, Kav n 8e8euevo? aan|j.WTaTa, f| KeKoXaapevos gucjxuttcx. Crede esse de quo te doceo Dei filium quamvis ignominiosissime vinctus sit, et turpi affectus supplicio. Occasionem praebuit huic accusationi, id quod inde ab initio fuerunt Christiani veri nominis, nimirum cultus ac adoratio Jesu Christi, supplicem enim illum hominem atque absque divina natura ipsi coniuncta in terris vixisse arbitrabantur, item eum morti traditum fuisse pro privato quodam suo327 328 329 scelere: hinc offensi hominis crucifixi cultum ipsis objecerunt. Iam Paulus apostolus sua aetate 1 Cor 1. Crucem Graecis stultitiam haberi scripsit. Secundum quod exprobrabatur Christianis fuit cultus crucium, hoc ita exprimit Caecilius Crucis ligna feralia eorum caerimonias fabulantur. Feralis est a ferendo, hinc Festus quidam dies Romanis dictus fuit Feralia ita dictus quod ferrent tunc epulas ad sepulcra quibus ius ibi parentare. Testatur de hac origine Ovidius etiam Fast(orum) L. II, v 567. /sq/ Hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia, lucem ultima placandis Manibus illa dies. /36v/ Fuit vero sacrificium hoc Diis Manibus330 exhibitum die 14. Februarii et Feralia tunc celebrata. Hinc iam adiectivum feralis significat quidquid ad mortuos aliquomodo pertinet, tristis, dirus, funestus, exitialis. Sic caena vel pompa feralis ea Latinis auctoribus dicitur quae occasione exequiarum fit. Arborem feralem dixit Plinius Nat(uralis) Hist(oria) 16.10. de picea vel cypresso. quae in funeribus adhiberi solebant. Ita nunc ligna feralia sunt aut quae mortuum sustinent, 331 aut quae exitii alienius aut morbis causa instrumentalia332 fuerunt. Legitur quidem in M(anu) S(cripto) ceremonias fabulantur, sed ita vitiosa esset constructio, legendum333 ceremonias fabulatur. Ita conveniet numer(o) nomen cum sequenti verbo, congruentia tribuit altaria. Coerimoniae hic ut saepe apud Latinos significant cultus divinos et ritus sacros. Altare per synecdochen partis pro toto videtur esse positum, ut significet idem 327 nec dum R lineis tranversis deletum supplicem enim superscriptum 328 eum R linea transversa deletum 329 suo R superscriptum inseruit 330 Manibus R superscriptum iseruit 331 ligna R linea transversa deletum 332 instrumentalia R superscriptum inseruit 333 ideo R superscriptum inseruit 83