Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
Putida haec et impia in Christianos unius veri Dei cultores calumnia296 inde videtur fuisse enata, quod patrios deos, numinaque a gentilibus recepta abiecissent cultum eorum repudiassent. Qui hos despicerent nullum eos colere numen nullam habere religionem arbitrabantur. Testis est Eusebius in praef(atione) ad L IV Histor(iae) Ecclesiast(icae). Persuadent inquit sibi (de gentilib/us/ loquitur Sinai) se quidem quod deos colant iuste omnino facere, nos autem admodum impie, qui tam perfectas beneficasque virtutes nihili faciamus Vid(e) Jacob Huldrici Gentil(ium) Obtrectat(io) Cap. III. Qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus pergit Caecilius mordaci criminatione Christianos appetere et illis post atheismum ignorantiam stupidam et doctrinam eorum profitentium miseram et abiectam servilemque297 conditionem obiicit. Ita et Lucianus De Morte Peregrini Praestigiatorem quemvis Christianos fallere posse dicit hanc addens rationem quia sunt ibturrai av0pcouoi. Km ev tSiuiTeta298 e^ouTevoupevot xca pwpoi. Non secus Celsus obiicit Christianis apud Origenem L. III. quod neminem nisi imperitum et stolidum in suam sanctitatem admittant. Immo ita eos loquentes introducit dum gentiles ad suam religionem invitarent: pqSeig aüxjrog, iipSeig <t>povipos, Kaira yap vopi£erai Tarrra TTapqpiv aXXaemg apaGp? , eing avoqTOg vqmog299 0appwv eketw. Subiicit non sine virulenta maledicentia: Hos enim Deo suo dignos verbis istis confessi, aperte declarant, solos stolidos, ignobiles et sensu carentes, mancipia, mulierculas, puerulos inducere se velle ac posse, et alibi idem. Videre licet inquit lanificos, sutores, fullones, in suis aedibus, et illi feratissimum quemque et rusticissimum coram senioribus et prudentioribus patrum familias, nihil audere loqui, ubi vero seorsim nacti fuerunt pueros eomm et mulierculas imperitas mira quaedam disserere. Iulianus etiam Apostata apud Cyrillum Alex(andrinum) L. VI. de Christo et apostolis calumniatur, /33r/ illos satis habere si aut servos aut ancillas deciperent riyarrcav, aiens ei Tepauaivas’ e£aTrarr|aouaL Kai SouXoug. Non autem studiorum rudes Christiani audiebant solum, sed et sordidis artibus mancipati. Origenes in libro Contra Celsum observat etiam ipsos ecclesiae doctores a gentilibus habitos fuisse epioupyoOg. OKUTorapoug, icai Kvacjtetg. et Caecilius infra capite 14. Octavium appellat hominem Plautinae prosapiae et pistomm praecipuum. Huc trahunt etiam Iuvenalis illa verba 296 calumnia R superscriptum inseruit 297 servilemquem R correxi in servilemque 298 avOpuiToi kcu ev iSicoTcia R signo + scripto in margine 299 vqmos R superscriptum inseruit 75