Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
quae exstant Sat(irae) IV /153 sq./. Periit (Domitianus scilicet Sinai) postquam cerdonibus timendus esse caeperat. Occasionem huic calumniae et primo loco criminationi imperitiae hoc dedisse videtur, quod Christus, apostoli et sequentium temporum Christiani, missa oratorum ac rhetorum artificiosa eloquentia simplici planoque stylo doctrinam salutar(em)300 hominum mentibus probare studebant. Multo magis autem pessimis erroribus contaminatam philosophiam tunc regnantem despiciebant et continuo ingeminabant dictum illud Paulinum 1. Cor 3:18. eiTig 8ok£i ctotto? eivai ev umv ev tm atouui toutw pcopo? yevearw, iva yeveTat aeon o?. Hyap atixbia tqu Koatiou tqutou uopta napa tco Qeico ean Hoc teste Origene, malitiose ita301 interpretabantur gentiles, quasi Christiani omnem sapientiam dicto hoc proscriberent proculque a se esse iuberent: quum tamen errores dumtaxat palpabiles in ea obvios aversarentur. Faex vero populi et abjectissima pars plebis inde dicti fuere Christiani, quod ex praescripto religionis Christianae, et ex instituto Ecclesiae, quotidiano labore alimenta quaererent, artesque manuarias exercerent. Hoc vero vile nimis et abiectum priscis Graecis Romanisque videbatur. Romanis civibus ex instituto Romuli artes sedentarias vel sellularias exercere non licebat: sed servis illae dumtaxat et peregrinis erant relinquendae id Dionys(ius) Halicamass(ensis) L. II. Cap. 28. Lacedaemoniis similiter a Lycurgo vetitum fuerat artibus manuariis operam dare et Aristoteles in genere dicit valuisse apud alias etiam civitates hoc axioma: p 8e BeXTiam ttoXig ou tronaei ßavaouaov TToXtmy. optima quaeque civitas non faciet civem qui arti alieni sit mancipatus manuariae. Plebem profanae conjurationis instituunt. Istentelen öszve alkudt gyülevesz népet állitanak elő. De profano quid sit iám superius dictum fuit. Eum nimirum qui in templa deorum ob crimina sua non admissus, societate deos colentium religiosa exclusus prae fanis v(el) templis deorum tamquam impii stare debebant. Conjuratio dicitur pro coniurati, abstractum pro concreto. hoc vero de Christianis ideo dicebatur quod existimarentur in suis synaxibus conventibus cudere seditiones et conjurationes contra legitimos magistratus quemadmodum in deorum desertionem iam ante coniurassent. /33v/ Quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et(caetere) amellv partos istentelen emberek az ő egyházi gyűléseikben, az ö esmeretes akkori böjtelesekben, es az ö 300 illam R linea transversa deleto doctrinam salutar(em) superscriptum inseruit 301 ita R superscriptum inseruit 76