Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

obsidere, quod faciunt latrones excusso iugo legitimo dominantis provinciam depopulantes et turba omni replentes. Hos factiosos contra deos homines, non modo societatem deploratam, cuius de emendatione nulla spes supersit, non secus295 quam de vita talis hominis qui post mortem iam etiam a familia deploratus esset, non modo esse illicitam quae legibus pro conservando cultu deorum receptorum prohibita sit, sed etiam desperata Hac voce adludit Caecilius ad illam constantiam Christianorum sui temporis qua potius quam Christi doctrinam abnegarent, et ad cultum deorum reverterentur obstinate velut ac inflexibiliter mori voluerunt. Confirmat hoc Lactantius Instit(utionum) D(ivinarum) L. 5. C. 9. Qui autem cultores se Dei non abnegaverint, in eos totis carnificinae suae viribus, veluti sanguinem sitiant, incumbunt et desperatos vocant, quia corpori suo minime parcunt. Hanc patientiam et constantiam in adversis obstinationem poena dignam iudicabant praetores Romani ut Plinius qui dicit /Epistolarum X. 96, 3./ obstinatos et perseverantes duci iussi. Et ipse Maximus in Edicto Contra Christianos apud Euseb(ium) Hist(oriae) Eccl(esiasticae) L. 8. C. 12. aTTOvoiav stultitiam eamdem dicit. Haec criminatio atheismi contra Christianos non a solo Caecilio impingitur sed fuerat istis temporibus in ore omnium gentilium familiarissima. Lucianus irrisor ille deorum hominumque in pseudomanti suo atheos et Christianos in eadem linea ponit et dicit AGewv cpTrcTrXqoTcti kcu Xptcmavtov tov ttovtov. Impleri pontum atheis et Christianis qui lapidibus expellendi utrique essent. Dio etiam Cassius in Historia Romana enarrans supplicia, quibus Flavius Clemens, consul Romanus et uxor Domitilla Aciliusque Glabrio consularis dignitatis vir a Domitiano ob Christianismi professionem affecti fuerunt, causam suppliciorum hanc adiungit. eTmveyGn ambo) emcXnua ageßetag, Kai a0€OTT|TOs Intentata utrique accusatio impietat(is) et atheismi. /32V/ Ingravissimis persecutionibus gentilium nec alia se sententia magis contra eosdem se animabant quam hac dupe t(ous) aBeous tolle atheos, testatur hoc epistola Smymensis ecclesiae quam de martyrio Polycarpi scripsit, quamque Lud(ovicus) Frey edidit in Collectione Scriptorum Apostolicorum. ibi dicit ecclesia Smymensis quod multitudo plebis universa Polycarpum ad necem exposcens exlcamavit alpe tous aBeous, CpTeioTO) IIoXurapTros. et paulo post proconsul Polycarpo dixit opoaov tt|v KaicraposTux'ni', p.6Tavor|crov, eme aipe tous aGeous. lura per genium Caesaris resipisce dic tolle impios 295 tam R linea transversa deleto non secus superscriptum inseruit 74

Next

/
Thumbnails
Contents