Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
celebrandum. Ideo256 Caius Fabius dorso Capitolio descendens, Gabino cinctu, sacra manibus gerens, per medias hostium stationes egressus est257, nihil ad vocem cuiusquam vel terrorem motus in Quirinalem collem pervenit ibique omnibus sollemniter peractis per medias hostes urbem tenentes in Capitolium reversus est. seu attonitis, inquit Livius Gallis miraculo audaciae, seu religione etiam motis. Captis hostilibus moenibus, de varianti lectione disseratur Dum aras extruunt etiam ignotis numinibus et manibus. Eadem igitur fuit superstitio Romanorum quae Atheniensium erat /26v/ ßcop.09 eu u) eueypaTTTO Ayvcucrrw 0ea) actorum 17. 23. Manes vero erant defunctorum animae corporibus exutae de quibus ita Propertius L. IV. 7./ 1. sq/ sunt aliquid Manes, letum non omnia finit luridaque evictos effugit umbra rogos. Huiusmodi animas praeprimis in numina sua recipiebant Romani et his erant etiam258 ignotis arae extractae. Concludit deinceps Caecilius revera illos deos esse quos ita colit Romanum imperium. Cap. VII. Docuit capite superiori Caecilius revera deos esse eos quos Roma pro talibus colit eorum enim illa cultum ab illis populis ac nationibus accepit quae iis dum in terris adhuc viverent regibus beneficis uterentur. Hos vere divinitatis participes esse factos hinc Romani arguebant quod ipsis imperium orbis terrarum contulissent ob devotum cultum ipsorum. Haec oratio Caecilii contradicere incipiebat antecedenti eius adsertioni qua statuerat, nihil nos certi de deorum existentia ac natura cognoscere posse quum incerta sint omnia. Et vero259 si quis hoc non obstante 260 aliquod studium in cognitionem rerum divinarum impendat consultissimum est cum Epicuro deorum in res terrestres curam providentiam ac inspectionem negare. Huic inquam adsertio in suae contradicit capite VI superiori dum adserit providentiae deorum et merito Romanorum esse adscribendum ipsorum imperium. Sentit hoc ipse etiam Caecilius, igitur corrigit velut suam priorem sententiam vel si non aperte illam damnat saltem in contrariam sententiam quam errorem appellat transit. Ausim inquit interim et ipse concedere et sic melius errare non temere non sine certa cognitione deorum eorumque favoris ac beneficii participatione cultum iis exhibuisse maiores nostros. In dictione melius errare ferire 256 Ideo R superscriptum inseruit 257 est R superscriptum inseruit 258 etiam erant etiam R prius etiam omisi 259 insuper etiam R lineis transversis deleto vero superscriptum 260 hoc non obstante R superscriptum inseruit 61