Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

videtur Christianos, quorum sententia de divina providentia adserebat Deum bona futura ut plurimum cultoribus promittere. In praesenti mala non avertere a cultoribus suis, pati ipsum persecutionibus exponi eosdem. Caecilius dicit et hanc opinionem de providentia et suam erroneam esse suam tamen meliorem et fructuosiorem esse quae praesentia externa et in sensus incurrentia religionis praecipua esse adserat. Auguriis observandis Augurium dictum est ab avibus gerendis et circumferendis quod faciebant exercitus bello occupati, alia idem significans vox est auspicium quod descendit ab avium inspectione. Scilicet pars erat religionis gentilium Romanorum ex inspectione avium de voluntate deorum cognoscere et ita de felici futurorum eventu melius 261 sibi prospicere. Non ea erat mens eorum quasi aves futura noscent et eadem praesignificare possent sed quod eae ita a diis dirigerentur ut per eas de vero admoneri possent, hoc dicit Ovid(ius) Fast(orum) L. VI. v 763 /sq./ sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes Per volucres aequum multa monere deum. Voluntas deorum duobus potissimum modis avium inspectione 121x1 exquirebatur. Imo Augures sacerdotes toga262 trabea induti in solio in urbe aut extra urbem noctu ut plurimum tempore sedato nec ventis turbido considebant, tum lituo suo id est baculo in curvo certam coeli partem designabant ac definiebant ut quae aves illud definitum spatium ingrederentur, ex illarum volatu, cantu, ac gestu de futuro omen caperent. Si a manu laeva advenissent felicia ea signa putabantur si vero a dextra infelicia. 2. Augurium erat alius modus divinationis per aves, solebant enim Romani pullos cavea inclusos ferre in bellis ex quibus observabant rerum eventa, si pascebantur quidem bonum omen erat: si tam avide ut aliqua offae particula ore excidens terram paviret, optimum et hoc in libris auguralibus scribebatur tripudium solistimum, si vero pulli non pascebantur triste et infausto habebatur, peius si e cavea fugissent263 scribit Valerius Maximus L 1. C 4. n. 3. Pub(lium) Claudium bello Punico primo proelium navale committere volentem augurio prius capto, cum pullarius non exire cavea pullos nuntiassat abici eos in mare iussisse dicentem quia esse nolunt bibant. Prudentioribus haec sacra risui et contemptui erant. Atti dictum superest. Nil credo auguribus qui aures verbis devitant Alienas, suas ut auro locupletent domos, et(caetera) 261 cognoscere R linea transversa deletum 262 toga R superscriptum inseruit 263 fugisset R conieci fugissent cf. ulli, pascebantur 62

Next

/
Thumbnails
Contents