Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Gallos aliquo modo placarent et averterent ab amicis ac sociis sibi Clusiis. Dum de pace tractatur rixis exortis ad arma concursum est et legati etiam Romani Clusiis permixti contra Gallos acerrime dimicarunt. Res haec exaluit animos Gallorum ad vindictam de Romanis sumendam Insequenti ideo tempore valido cum exercitu /26r/ petunt Romanos, ii tumultuario cum exercitu obviam progressi vincuntur ad flumen Alliam paucis ab urbe Roma miliaribus. Ideo recta ad Romam urbem diripiendam contendunt Galli. Quum urbem defendi posse nulla spes Romanis esset placuit iuventutem militarem et senatus robur deos item in Capitolium ac Arcem deferre indeque se defendere Verba sunt Livii l(oco) c(itato) Placuit flaminem sacerdotesque Vestalis sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent, qui colerent, si arx Capitoliumque sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum. Ita illi deos suos venerabantur, qui tamen destituisse illos auxilio videbantur dum Galli urbe potirentur. Capitolium Compositum hoc est ex caput et Olus. Dum enim in praealto Esquilino252 monte (törlésben ad Tiberim fluvium procurrente)253 sub rege Numa sacelli cuiusdam fundamenta ponerentur caput Oli Vulcetani illinc egestum est, quod ibi eius fuisset sepulcrum, hinc locus dictus Capitolium. Verum in secutis temporibus reges alii Romani Montem Tarpeium sibi sumpserunt emuniendum ubi fuit exstructum Capitolium recentius.254 Tribus hic mons vel eius vertex constabat partibus saxo arce ac Capitolio. Saxum erat praerupta et aspera mpes unde in altum etiam excenso loco prospicientis ferme in vertiginem capitis agebantur et ex qua scelerati deturbabantur. Arx ad meridiem protendebatur Capitolium vero ea pars montis erat, quae255 in aquilonem directa planior spatiosiorque erat. Haec licet inter sese revera distincta fuerint tamen quandoque a scriptoribus uno Capitolii nomine exprimuntur ut et noster Caecilius. In tertia hac parte Tarpeii montis in Capitolio erat ingens quoddam templum Jovis qui ideo Iupiter Capitolinus. Huius tegulas antea aereas inauravit Lut(atius) Catulus. Plin(ius) L 33: 3. Ingens hic auri et argenti vis supra quam ut concipi possit. In hoc templo consedit senatus Romanus de rebus publicis deliberaturus. Innuit hoc etiam Tertullian(us) in initio Apologet.(icorum) Si non licet vobis in aperto et edito ipso vertice civitatibus praesidentibus adjudicandum. Per Gallorum acies pergunt telis inermes Narrat historiam idem Livius L 5. C. 46. Sacrificium erat statum genti Fabiae in Quirinali colle, tempore hoc obsidionis Gallicae 252 quodam R lineis transversis deleto Esquilino superscriptum 253 ad Tiberim fluvium procurrente R linea transversa deletum. Glossa fortasse cuiusdam ad Alliam scripta. 254 ubi luit exstructum Capitolium recentius R signo + scripto in margine 255 quae quae R unum omisi 60

Next

/
Thumbnails
Contents