Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

et ad templum ac sacerdotium Vestae deducebat. Ibi vivere per leges 30 annorum spatio tenebantur virgines, quibus exactis sacerdotio decedere et nubere etiam poterant. Nupsisse enim quandoque testis est Prudent(ius) Contra Sym(machum) L. II. v. 1081 Nubit anus veterana sacro perfuncta labore. Munia earum tria erant praecipua, vigilare / 25v/ 248adservare et sacrificare. Vigilia spectabat ad ignem perpetuo conservandum in focis altaris Vestae, id enim inter leges suas habebant ut sicut sidera aeternum lucent ita virginum assidua cura ac opere lucere perseveraret hic ignis. Adservare debebant vero arcanum imperii pignus quod quidam fuisse putant Palladium coelo delapsum ab Aenea in Italiam deportatum, quod quamdiu conservari Romae posset de eius imperii firmitate et duratione nihil posset decedere. De hoc Lucanus L IX. v. 994 Nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo. Sacrificabant vero assidue ferme249 noctu atque die pro salute imperii. His muniis rite perfunctae virgines eximiis prorsus honoribus a civibus et tota urbe adficiebantur. Lictor eas publicus per civitatem incedentes praecedebat, per carpenta vectis vero si aliquis per petulantiam ac ludibrium insiluisset morte illico plectendus erat ut testatur Plutarchus. in deprecando et petitionibus tanta earum erat auctoritas, ut reum ad mortem iam250 ducendum, si forte fortuna obvium habuissent, liberare potuerint, nec quidquam ferme illis denegatum. Verum si contigisset eas stupro maculari vix quidquam durius concipi poterat quam poena in eas exercita. Nam eae a pontifice maximo vivae funebri ritu ac pompa efferebantur, amicis ac cognatis cum luctu comitantibus. Intra muros urbis Romae iam effossa erat in antecessum cella subterranea vel fovea cui lectulus lucerna cum cibis inicebatur, Deinde in 251 eam per scalam opera carnificis demittebatur Vestalis et attractis repente scalis fovea humo ingesta replebatur et cubans forte in lectulo opprimebatur. Testantur de his Dionysius Halicarnassensis et Plutarchus Vidiel Pittiscus Multis numinibus sacerdotum. Diversi ordinis fuerant sacerdotes Romae iique magno numero ornamentis ad splendorem usque vestiti quorum decore capiebatur animus Romanorum qualis erant Flamines, Salii, Potitii et(caetera) dum obsessi et citra solum Capitolium capti In his verbis tacita adlusio est ad historiam belli Gallici quod Galli Senones rege Brenno contra eos gesserunt. Descripsit historiam fuse Livius L 5. Cap. 39 et sequ(ens) nos praecipua tantum quaedam commemorabimus. Gestum hoc bellum est anno ante Christum natum 387. Galli Clusinos in Etruscia populos aliqua re permoti bello petierant. Missi tunc a senatu Rom(ano) legati qui 248 vigilare R ex 25r, omisi 249 ferme R superscriptum inseruit 250 iam R superscriptum inseruit 251 quam R linea transversa deletum 59

Next

/
Thumbnails
Contents