Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
ab oratore pronuntiantur238 Ultra Solis vias, eas regiones ac provincias Romani vocabant quae ad septemtrionem et austrum longius esset remotae, quae239 ab aequatore Solis cursus ordinaria via distantiores essent240 et quorsum ideo solis calor minus penetrare posset. In specie Britanniam Magnam et Parthorum imperium a Romanis subacta241 extra solis vias scriptores Romani ob hanc rationem collocant242. 243 de Britannia nominatim ea fixit opinio antiquorum non modo septemtrionem versus a cursu solis remotius eam esse sitam sed ne244 lumine solis quidem illam illustrari et calefieri unde Minucius noster Cap. 18. Britannia Sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur. Per Oceanum vero Mare Germanicum inter Scandinaviam, Britanniam et Germaniam interiectum intelligit245. Tam late diffusum iam246 imperium ideo Romani se adeptos esse arbitrabantur, quod omnium gentium deos profusae venerati fuissent, eorumque favorem demeriti fuissent, hoc significat verbis sequent(ibus) dum exercent in armis virtutem religiosam: mikor még akkor is Istenfélőim mutatnak magokat mikor fegyverben vfagvl hadakozás közben volnának. Huc pertinet id quod Romani in bello Gallico, quod Brennus rex contra eos gessit fecerunt, de qua re antequam aliquid adjicerem placet prius explicare id quod innuit verbis his Caecilius Castis virginibus ac nominibus sacerdotum Adludit his scilicet ad deae Troia ab Aenea delatae, Vestae nimirum ministras virgines quae ideo Vestales dicebantur, hoc est Vestae deae servitus deditae, ad decus urbis ac imperii Romani pertinere existimabantur haec virgines Vestales. Fuerunt illae in tota urbe non plures quam numero Sex, veste247 alba indutae in signum purae ac castae vitae, cuius tamen extrema, vel limbus purpura erant exornata. Illarum capillus in spiras quasdam flexus et divisus, vittis illigatus a tergo et in cervices annulatim dependebant. Instituit Vestalis virgines numero 4. primus Numa rex Romanorum sacrorum studiosus, alias vero duas super addidit Tarquinius Priscus v(el) Servius Tullius. Capiebantur hae virgines (nam earum ad hoc ministerium electio hoc proprio vocabulo solet designari Sinai) a pontifice maximo. Ex universa plebe seligebat virgines tenerae aetatis, supra sex v(el) septem annos numero viginti. ex iis unam aut alteram prout necessitas requirebat praesente populo eligebat, 238 quoad formam quam rhetorica est uveupa v(el) spiritus oratorius quia linea incisa ac membra certis vinculis nexa sive verborum ac sententiarumque arte sententiam perficiunt et uno quasi spiritu ab oratore pronuntiantur R in margine 239 quae R superscriptum inseritur 240 essent R superscriptum inseritur 241 a Romanis subacta R superscriptum insemit 242 vocant R vo lineis transversis deleto coi superscripto et lo superscripto et inserto in collocant correctum 243 et R lineis transversis deletum 244 non modo septemtrionem versus a cursu solis remotius eam esse sitam sed ne R signo # posito in margine, ne unum omisi 245 intelligit R superscriptum inseruit 246 vero R lineis transversis deleto iam suprascriptum 247 vestes R s lineis deleto in veste correctum 58