Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

in Vita Neronis Cap. 56. Religionum usque quaque contemptor, praeter unius Deae Syriae. Hanc mox ita sprevit ut urina contaminaret. His non contenta Roma omnium gentium deos ad se transtulit quo omnium favore iuvaretur et oppugnandarum urbium hoc apud eos initium fuit ut carminibus tutelares231 urbis dii evocarentur prius a Romanis. Quo cultum ingenti huic et innumerae turbae deorum exhibere possint M(arcus) Agrippa Augusti Caesaris gener templum ingens Romae excitavit rotundum caeloque simile unica tantum ianua unico quoque foramine in supremo culmine lumen admittente quod Pantheon appellavit omniumque deorum cultui consecravit memorabile est hoc idem templum Bonifacium IV. pontif(icem) sub Phoca Imp(eratore) Mariae virgini omnibusque sanctis mira metamorphosi consecrasse hodieque integerrimum existere sub nomine templi Mariae rotundae et TTaváyn. consequentia inde232 patet ex his superstitiosissimam omnino fuisse prae aliis cunctis gentibus Romanam in cultu deorum, unde illa 233 234 235 236 237 urbs scitae omnino dicta fuit ab Athenaeo L. 1. Cap. 17 emtopq Tqs oucoupevqs. Fossa appellata vero est a Theophilo Antiocheno emTopq tt|5 Secnbaiiiovias. Tertullianus vero dixerat de Spectaculis Cap. VII. in ea consedisse conventum daemoniorum curiamque deorum Hic mirari omnino licet qui factum est ut Romani ita in religione falsorum deorum prodigi, tantopere Christo ac vero Deo adversi fuerint et Christianos propter religionem diris adeo cruciatibus vexarint. multa de causis huius odii commemorare possem, nunc id solum commemoro quod et Augustinus dixit De Consensu Euangelist(arum) C. 18. quia numen Christianorum solum se coli voluerit, illos autem gentium deos quos isti iam colebant coli prohibuerit. Deinde quod Christiani igne periturum mundum et sedem etiam imperii aeterni ut putabant Romam et ob cultum deorum igne torquendos, et(caetera) /25r/ Sic eorum potestas et auctoritas et(caetera) Dictio quae sequitur234 235 236 237 quoad formam quam rhetorica est weupa v(el) spiritus oratorius quia linea incisa ac membra certis vinculis nexa sive verborum ac sententiarumque arte sententiam perficiunt et uno quasi spiritu 231 tutelaris R conieci tutelares, ut cum dii construatur 232 memorabile est hoc idem templum Bonifacium IV. pontif(icem) sub Phoca Imp(eratore) Mariae virgini omnibusque sanctis mira metamorphosi consecrasse hodieque integerrimum existere sub nomine templi Mariae rotundae et uavayiL. consequentia inde R signo + scripto in margine 233 sed R lineis transversis deletum 234 Dictio quae sequitur R superscriptum 235 hoc sit dictio R superscriptum 236 locus /tria vocabula/ lineis transveris deletus 237 quod sequitur quae sententias naturali modo ratione et sine cura ulla ambitus (et vocabulum unum) R lineis transversis deletum 57

Next

/
Thumbnails
Contents