Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
beatitudinem promoveri existimabantur; dum reliqui in luto foetore et sordibus, iacere volutarique in aeternum cogerentur211. Haec de cultu Cereris Eleusiniae vid(e) Potter(ium) Brummings Phrygas Matrem Cellarius in sua editione adiecit Magnam, sed non est necesse, nam Cybele simpliciter Mater saepe appellatur ut Virgil(ius) Georg(icorum) IV. v 64. Tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum. Cybele dicta fuit a monte Cybelo Phrygiae. Hinc Hesychius KußeXa őpp 4>puyias, KußeXr] ppTrip Gecov Cybela mons Phrigiae, Cybele Mater deorum. Vocata est haec /23r/ dea etiam Ops et Rhea. Colebatur praeprimis summa religione in oppido Phrygiae Pessinunte a cuius deae simulacri de coelo illuc delapsu ac demissione videtur locus etiam ille pessinus appellari ano tou ueaeiv quod est cadere. Quum bello 2do Punico vigente carmina Sybillina hostem aliter Italia pelli non posse dicerent, nisi Mater Dea Pessinunte Romam advecta esset, legati in Asiam statim ad regem Attalum missi sunt, qui eam peterent is legatos Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque lapidem quem incoli Matrem Deorum appellant tradidit et deportari Romam iussit. Vid(e) Livius L. 29. 11. Repraesentatur haec dea ab antiquis cum corona turrita curru vecta cui quattuor leones iuncti fuerant. Quorum emblematum censum bene exposuisse videtur Lucret(ius) De Rerum Natura L. 2. /600. sqq./ Huiusce deae famuli et Curetes et Corybantes vocati sunt. Corybantes a iaciendis capitibus insanorum more dum ad fistulae cantum in furorem agerentur in sacris huiusce deae. Iidem etiam Galli dicti sunt a Gallo forte fluvio Phrygiae cuius aqua hausta vertebantur in furorem atque testa se castrabant. Hi deae sacerdotes imagine eius asino imposita vicos obire mendicantes soliti sunt cum tympano illi deae sacrato. Eo respexit Ovidius L. I. de Ponto /Epistulae ex Ponto I 39 sq./ Ante Deum Matrem cornu tibicen adunco Cum canit exiguae quis stipis aera neget. Iique dicebant ipsammet deam hisce rebus collectis vesci. Hinc apud Phaenicem Colophonium hi sacerdotes dicunt <t>LXeL yap äuTp rtayicu TaiiTa SaumaTai Libenter namque illa prorsus hisce vescitur. Epidaurios Aesculapium. Epidaurus est urbs in Peloponneso sita intiquissimo templo Aeculapii celebris. Audiamus quod Livius de ea dicat L. 45. C. 28. de Paullo Graeciam peragrante Svcionem inde et Argos nobiles urbes adit, inde haud parem opibus Epidaurum sed 211 coguntur R u linea transversa deleto ere superscripto in cogerentur correctum 53