Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

inclitam Aesculapii nobili templo quod quinque milibus passuum ab urbe distans, nunc vestigiis revulsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo. Aesculapius hic dicitur fuisse nativitate 212 Messenius sed Epidauri mansit medicinam ibi magno successu exercens, eius enim inventor creditur fuisse. Depingebatur senili facie barba prolixa nodoso in manu baculo. De barba eius Cicero et Val(erius) Max(imus) L. 1. C. 2. referunt. Dionysius Epidauri barbam Aesculapio demi iussit, neque enim convenire barbatum esse filium cum in omnibus fanis pater (Apollo Sinai) inberbis esset. Hic unicus ex diis gentilium a Caecilio enumeratus fuit forte deus municeps. Chaldaeos Belum Astartem Svros Orientalium populorum haec duo fuere numina /23v/ et denominationem quoque ipsam ex lingua orientalium habent. Belus enim est a b u 3 dominus inde Bal deinde Bel, Belus. Vox prius de vero deo ac summo numine adhibita postea vero cultu rerum creatarum invalescente Soli tributa est. en: 213 Scriptores quidem recentiores nomen hoc tribuunt Nimrodi filio, Nini patri quem post mortem ob Bactrianos subactos in numen sublimatum et evectum esse214 contendunt, et hoc sensu quoque hic apud Minucium videtur adhiberi. Sed iam in superioribus evictum est Graecos solos et Romanos consecrasse homines post mortem in numina, per orientem vero universum astra et illustria mundi corpora pro diis culta. Dici omnino potest, gentili ritu hoc numen ab orientalibus fuisse, cultum215 in editis enim locis ei fuit sacrificatum216, törlésben: enim ei fuit, ut217 super domorum tecta ideo Jerem. 32:29 minatur Deus Judaeis incendio se deleturum esse eas domus super quorum tecta Baali sacrificatum est vi(de)218 eGupiwaav em twv Sopcrrwv auTtov rq BaaX Item in cacumine excelsorum montium ubi humanis victimis placabatur. Testatur hoc idem Jerem. 19: 5 oLKoSoppoav úrraqXa tt| BaaX tou KaTaKaieiv tou? bious auTtov ev rrupi aedificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igni 219 summa religione cultus est vero hic Belus in grandi illa et percelebri urbe Chaldaeorum Babylone. Fuerat ibi templum illius quod inter orbis prodigia merito recenseri potest, descripsit illud Herodotus L. I. C. 185. 212 Ess R lineis transversis deletum 213 Cui in Babylone in praealta et munitissima turri imaginem vel statuam erexere Chaldaei, qui Balus dicitur Herodoto. Astarte vero significat hebraeis grex ovium et caprarum. Eius cultus designatur cultui Militiae Coeli 2. Chron. 18: 4. Iungitur ferme apud auctores sacros deo Baal. R lineis transversis deletum 214 esse R superscriptum inseritur 215 sacrificatum R linea transversa deletum cultum suprascriptum 216 in editis enim locis ei fuit sacrificatum R signo + scripto in margine 217 enim ei fuit R linea transversa deleto ut superscriptum 218 vi(de) R superscriptum inseritur 219 In ludaea Achab R lineis transversis deletum 54

Next

/
Thumbnails
Contents