Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque, tam denso regem operuit nimbo, ut conspectum eius concioni abstulerit, et Virgil(ius) Aeneid(os) 2. v. 113. Toto sonuerunt aethere nimbi, ex collisione huiusmodi pluviarum v(el) resolutarum pluvium credebant Epicuraei oriri fragorem tonitru v(el) sonum tonantem. Tonitru est a tono quod venit a Graeco Toueijj intendo, vocem scilicet ac sonum, a tono est tonesco quo usus fuit apud Nonium Varro Bimarcho hinc enim tonitru sonus intensus. Tunc repente caelitum altum tonitribus caelum tonescit. Fulgura fulmina utrumque a fulgeo luceo splendeo posterius contractum ex fulgimen. Ex usu auctorum illud discrimen esse inter duo haecce vocabula, quod prius vibrationem luminis repentinam in caelo tempore pluvioso factam villamas dictam, designet, fulmen vero vim illam vehementem ex nubibus erumpentem et obvia quaevis prosternentem designet. Nihilominus utrumque hac posteriore significatione per metonymiam antecedentis pro consequente venire solet. Virgil(ius) Georg(icorum) I. 488. Non alias caelo ceciderunt167 plura sereno, Fulgura. Suetonius in Domitian(o) C. 15. Continuis octo mensibus tot fulgura facta mmtiataque sunt ut exclamaverit: feriat iam quem volet. Fulmen vero eleganti in sententia /19r/ adhibuit Ovidius Trist(ium) Eleg(ia) 2. v. 33. Si quoties homines peccant sua fulmina mittat Jupiter, exiguo tempore inermis erit. Rutilus est coloris nomen eum168 qui rufus seu ruber est instar aeris designans. Suetonius in Nerone cum cognomen Aenobarbi explicaret, quod Domitiani familiae proprium erat inquit de Nerone C. 1. In fidem majestatis adeo permulsisse malas (traduntur duo juvenes Sinai) ut e nigro rufulum aerique assimilem capillum redderent. Quod insigne mansit et in posteris eius et magna pars rutila barba fuerunt. Passim cadunt et(caetera) passim est a pando pandi passum et pansum quod significat aperire explicare hinc passus subaudiendo gressus est explicatus gressus passim vero ubique locorum hic et ibi Irruunt montes, pro 169 mere in montes id enim significat Claudianus (Panegyricus in) Cons(ulatum Manlii Theodori) irruat intrepidus flammas. Ammianus L. 17. 28. /rectius: 17, 13,4/has terras Parthiscus irruens obliquatis meatibus intromiscetur - Caeterum ex 167 plura cec R lineis transversis deleto ceciderunt suprascriptum 168 eum R superscriptum inseruit 169 irru R linea transversa deletum 44

Next

/
Thumbnails
Contents