Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
fulminum temerario ut ipsi videbatur ictu argumentatus est contra exsistentiam providentiae etiam Lucretius De Rerum Nat(ura) L. 2. v. 1092. /sqq./ Quis regere immensi summam, quis habere profundi Indu manu validas potis est moderanter habenas? Quis pariter coelos omnes convertere? et omnes Ignibus aetheriis terras suffire feraces? tum fulmina mittat et aedeis saepe suas disturbet, et in deserta recedens Saeviat exercens telum, quod saepe nocentes Praeterit, exanimatque indignos inque merentes Tempestas in sequentibus sumi videtur pro rerum ad homines pertinentium, turbato statu, non vero de aeris perturbatione is enim respectu incendii, naufragii, pestis aliorumque respectu describitur. Nequitia abstractum pro concreto pro hominibus nequam Numquam mereretur Phalaris et Dionysius regnum Phalaris crudelissimus Agrigentinorum tyrannus qui praeter caetera novorum suppliciorum instrumenta Taurum aeneum habuit Perilli cuiusdam arte fabricatum, in quem immissi damnati igne subiecto, bovis mugitum edebant, cuius muneris nomine cum artifex non leve munus speraret, iussu tyranni in taurum coniectus, primus artis specimen praebuit. Ipse etiam Phalaris /19v/170 posteaquam per 16 annos crudeliter imperasset a subditis captus ei ipsi tauro, quo alios exusserat, inclusus vivus crematus est. Vid(e) Valer(ium) Max(imum) L. 9. C. 2. Iuvenalis /VIII. 81. sq./ ad haec facta allusit dum dixit Phalaris licet imperet ut sis Falsus et admoto dictet periuria tauro De Dionysio Siciliae tyranno qui floruit ante Olympiada 103. Videatur Cicero De Natura Deorum L. III. /34./ Providentiam divinam hoc argumento inter caetera oppugnabant Epicurei quod pessimi ac sceleratissimi homines prospere vivant boni vero ac iusti miserabiliter summas perpessi calamitates quod 171 permittere in iustum numen cadere non posse 172 arbitrabantur 170 Phalaris R ex 19r, omisi 171 in R linea transversa deletum 45