Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

mortem coadunentur, quo olim fuerant atque ita nos iidem, qui nunc sumus denominari poterimus. Quod tamen nihil ad nos faceret cum in exsolutione periisset omnis habitus, et memoria eorum qui fuissemus. Admittebat igitur speciem quamdam resurrectionis corporis philosophia Epicurea sed, miseram et vix expectandam. Vid(e) Lucret(ium) L. 3. v. 638 et sequ(entem). Ut lege id in sequentibus Nullo artifice, nec iudice nec auctore Ita vero fieri tum ortum et exitum hominis tum etiam originem, progressum ac finem omnium rerum in mundo contingentium ut illa nullus deus, nullum numen dirigat: sed temere et secundum brutum ac caecum atomorum 160 impulsum etfcaetera) accidant. Negandam161 ergo putat omnem providentiam divinam, idque argumentis ex solis natura ex rebus quae in aere contingunt, et denique quae in terris inter homines 162 frequentissime /18v/163 observantur, evincere et demonstrari studet. Adolescere. 164 ex primitivo oleo descendit ut augeo augesco. Significat vero illud primario sensu crescere et augeri inde olus quod ex terra sucrevit. Olesco eodem sensu adhibetur apud Lucret(ium) L. 2. v. 1128. Donicum olescendi summum tetigere cacumen. Hinc denique composita et derivata adolescens adultus, indoles quod est incrementum, suboles quod sucrescit patri exoletus quod excessit tempus crescendi, haec inquam omnia propriam significationem retinuere. Pluvia est a Graeco verbo ßXutn v(el) ßXufü) quod est scaturio mano profundo. Ab antiquo praeterito pluui. quo Plautus usus fuerat in Menaechmi Prolog(o) v. 63. Rus ut ibat forte, ut multum pluverat. ab hoc inquam praeterito est pluuvia. Inde demum inpluvium, ac compluvium dictum. Vid(e) Voss(ii) Etymolog(icum) Increpo est a crepo quod est, ovopaTOTTeTTOippevov ex sono rei cuiusdam factum vocabulum. Testis est Varro De Lingu(a) Lat(ina) Fremere, inquit gemere et crepare165 ab vocis similitudine et sonitu ducta, ropog a jég eső. Praeposit(ione) in intendente significationem vocis. Nimbis collidentibus, tonitrua mugire rutilare fulgura etfcaetera). Nimbi166 sunt repentinae ac praecipites pluviae vento impetuoso permixtae Livius L. 1. C. 16. de Romulo 160 impetum R lineis transversis deletum 161 negat ergo R in negandam transscriptum 162 qu R lineis transversis deletum 163 frequentissime R ex 18r, omisi 164 forma frequentativa R lineis transversis deletum 165 et crepare R superscriptum inseruit 166 nimbis R in nimbi correctum 43

Next

/
Thumbnails
Contents