Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Qui princeps vitae rationem invenit eam, quae Nunc appellatur sapientia, quique per artem In tam tranquilla et tam clara luce locavit. 9. Sublimium quarumlibet aliarum etiam rerum rationem investigare ac cognoscere iussit Epicurus ut status mentis imperturbatus esse possit, earum vero rationem non uno modo se habere. Asylum ignorantiae et impietatis. Vid(e) Brucker(um) /17r/ 10. Etsi vero148 impulsum in res naturales habere deos Epicurus negaverit et ideo homines a superstitione et metu liberandos esse voluerit praestantem tamen deorum naturam pietate coli debere idem statuebat cum et aeterna sit et beatissima habet enim venerationem iustam quidquid excellit, licet metus omnis ab ira atque vi deorum pulsus sit 11. Designare quidem non licet quibus in locis dii degant dicere tamen licet eas esse sedes purissimas et tranquillissimas quales sunt intervalla inter mundos, unde eos intermundiis habitare probabile Brevis haec est placitorum delineatio, ex qua non quidem consequitur eum fuisse manifestum atheum, non enim diserte existentiam deorum negavit, sed eos procul a mundo remotos vivere fassus est. Multi sunt viri docti qui haec dicis tantum causa ac supplicii effugiendi gratia de diis commemorasse ne proditus a sacerdotibus ut impius poenas legibus sancitas subiret. Verum id supplicio dumtaxat est. Sufficit ad invidiam ei conflandam quod nihil magis impietati faveat quam eius placita. Quis enim vel deum curabit a quo nec conditus est, nec gratiam ullam vel poenam exspectat? quis eiusmodi maiestatem venerabitur cuius nullibi in hoc universo vestigia deprehendit et non potius omnem de deo sensum tandem eiurabit? Pulcre vidit has sequelas doctrinae Epicuri Cicero in libro De Deorum Natura easque ita redarguit L. 1. C. 2. Sunt philosophi et fuerunt qui omnino nullam habere censerent humanarum rerum procurationem deos: quorum si vera sententia est, quae potest esse pietas? quae sanctitas? quae religio? haec enim omnia pure et caste tribuenda deorum numini ita sunt, si animadvertuntur ab his, et si est aliquid a diis immortalibus hominum generi tributum. Sin autem dii neque possunt nos iuvare, neque volunt nec omnino curant, nec quid agamus animadvertunt, nec est quid quod ab his ad hominum vitam permanare possit, quid est quos ullos diis immortalibus cultus honores preces adhibeamur? Nihilominus tamen plurimos haec secta patronos ac fautores omni tempore repperit. Inter Romanos princeps est Lucretius, qui luculentissimis VI libris omnem doctrinam Epicuri 148 vero vero R unum omisi 40

Next

/
Thumbnails
Contents