Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
de rerum natura explicuit. Commode referri inter Epicureos quoque potest Plinius Secundus Naturalis Historiae auctor et providentiae et immortalitatis animarum hostis Lucianus derisor religionum Diogenes Laertius et denique Celsus quem Origenes refutavit. Nulla vero secta progressum /17v/149 Christianae religionis magis quam haec impediebat quae ad voluptates quasvis praesentes ducebat animos hominum metu numinum seposito, in Hist(oria) Phil(osophiae) Vol. 11. II. L. 2. Cap XIII Ratiocinando ita pergit in sequentibus Caecilius indulgeamus in sano ac inepto labori; ultra humilitates nos evagimur, contendamus in initio mundi huius ita tamen et existentiam res corporeas caepisse quod atomi sibi invicem occurrerint et in se implicate et innexe crassiores ac concretiones corporum effecerint 150 an inde tamen sequitur deum in hoc mundo exsistere ac operari credi debere minime et sic porro. Fortuitus concursus est151 sine consilio pravia directione et sine consilio factus vel immissus concursus. Fortuitus descendit a fors, tis fortuna et fortuitus temere et sine consilio prodiens fortunam enim caecam veteres imaginabantur quod in antecessum prospiceret Hinc Cicero De Natura Deorum L. 3. C. 36. boni fortuiti quid nacti sumus, et Quintil(ianus) L. 6. C. 6. fortuitam pugnam dixit pro inopinatam in antecessum non decretum. Ita Epicurei etiam de mundi ortu fortuito cogitabant. Membra coalita Membrum primario pars quae corporis humani appellatur sic Terent(ius) in Adelphi Act. 4 seen. 4. v. 3. membra metu debilia sunt. Et Virg(ilius) membra componere a corpore scilicet humano desumpta cadavera vita152 aedificii cuiusdam diversas partes etiam designandas Cicero Ad Quint(um) Fratr(em) L. 3. 1. Neque solet nisi in his aedificiis fieri in quibus est atrium maius nec habere poterat adiuncta cubicula et eiusmodi membra Pl(inius) Epist(olarum) L. 2. Epis(tola) 17. Adhaeret dormitorium membrum, transitu interjacente Inde iterum translatio facta ad mundi huius universi diversas et separatas partes designandas qui mundus instar domus amplissime concipiebatur Coalita est ab cum et alesco quod iterum ab oleo 153 deinde olo augeo crescere facio incrementum do. hoc sensu simplex alesco usurpat Lucretius L. 2. /1130/ Donec alescendi summum tetigere cacumen Varro De Re Rust(ica) L. 1. C. 2. Ibi 149 secta progressum R ex 17r, omisi 150 ea R litteris transversis deletum 151 est est R unum omisi 152 cadavera vita R superscriptum inseruit 153 alo R linea transversa deletum 41