Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Mico a quo est emico. Primitivum istud significat proprie 75 tremere movere se Hinc Virgil(ius) Georg(icorum) L. III. 84. de equo Si qua sonum procul arma dedere. Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus et L. V. /III./ 439. de angue et linguis micat ore trisulcis. Eodem sensu dicuntur micare digiti semianimes praecisae iam et iacentis manus Aeneid(os) X v. 396 id est se subinde leviter movere. Explicanda hic est etiam locutio micare aliquid v(el) cum aliquo, ea enim occurrit apud Ciceronem De Officiis L. 3. C. 19. Cum fidem alicuius bonitatemque laudant dignum esse dicunt quicum in tenebris mices76. Idem Capite 23 in sorte aut micando victus. Nimirum in hac locutione subauditur digitum mozgatni az ujjat et significat sortiri sortitionem facere. Cuius inter alia hoc etiam erat genus satis frequens ut digiti subito expanderentur sub certo numero. Hinc dictum est dimicare quod proprie est sorte ac micatione digitorum finem imponere controversiae. Deinde accipi caepit pro tollere controversiam quoquo modo. Sed quia ferro id saepe fit, pro pugnare ponitur. Fuit iam frequens apud veteres micationis usus in controversiis, nam etiam in contractibus faciendis si de pretio aliave qua re non conveniret, micatione controversiam tollebant. Sic res in foro, sic cames de lanio emebantur. /11 v/ Quae consuetudo tamen Romae postea mutata fuit in carnibus emendis per Apronianum praefectum urbi Hinc inscriptio apud Gruterum p(agina) 647. de eo dicitur. Ex autoritate Turei Apronii v(iri') c(onsularis) praefecti urbis, ratio docuit utilitate suadente, consuetudine micandi summota. sub exagio potius pecora vendere quam digitis conludentibus tradere. Ex motus notione descendit etiam ut postea micare significaret lucem tremulam ac repentinam emitto. Ita Virgilius Aen(eidos) I. 90. Crebris micat ignibus aether et Livius L. 2. 30. Gladii micant ante oculos. CAP. IV. Angit et remordet oratio ango est a Graeco ayxw quod significat constringo fauces, suffoco, strangulo. Hinc Diomedes antiquus grammaticus L. 1. p(agina) 361. Praefoco praefocavi. Probus quasi novam vocem miratur. Angit enim veteres dicebant Virgilfius) Georg(icorum) L. 3. v 497. ac faucibus angit obesis. Metaphorice vero est curis premi et cruciari ut Cicero Ad Quintum Fr(atrem) 3.3. me illa cura solicitat. angitque vehementer, hoc sensu translativo noster igen bant szorongat es serteget engem az Octavius beszéde. Mordeo descendere censetur a Graeco 75 est R linea transversa deletum 76 micent R nt lineis transversis deleto s superscripto in mices correctum 28

Next

/
Thumbnails
Contents