Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

interitum horum animalculorum in mari testae eorum a corpore vel came resolvebantur ac post diutinam iactationem leviores factae ad litora vi fluctuum et undaram propellebantur.Ubi pueris occasionem praebuerant lusum exercendi quem in sequentibus describit. Quemque Graeci eTrooTpaKi.o'p.ov dixerant,72 (Lusus ex Minucio prius describendus Sinai) Usitatissimum lusus genus fuit tum apud Romanos tum etiam apud Graecos non tantum pueris sed etiam quandoque provectae aetatis viris. Memorabile est quod Cicero narrat L. 2. De Oratore Cap. 6. de summis illis viris Laelio ac Scipione. Perhibet nimirum ipsos solitos esse rusticari eosque mirabiliter repuerascere consuevisse quum rus ex urbe tamquam ex vinculis evolassent. Conchas etiam et umbilicos ad Caietam et Lucrinum legere consuesse et ad omnem animi73 remissionem ludumque descendere. Sed specialiter prout apud Graecos obtinuit hoc lusus genus descripserunt Pollux et Eustat/h/ius. Ille in Onomastico L. IX. C. 7. Seg. 119. ó 8e e-rroCTTpaKiapo? ouTpaxov tcjv OaXamcov Kcrra tou úSaTOS eTritroXqs acfciaaiv, api öpouvTe? Ta TTpo tou KdTaSwat evTq ÚTTep to úSaip emSpopq /llr/ ex yap tou ttXt)9ou5 twv aXpaTUiv q vikt] tco ßaXXotm Epostracismus est: testulam marinam in aquae superficiem mittunt numerantes ipsius saltus in aquae superficie factos ante submersionem, ex saltuum enim multitudine jacenti victoria adscribitur, Eustat/h/ius vero in Commentariis ad Iliados 6. Km ó eTTOOTpaiaafios ei8os Se 0ÚT09 Tra1.81.a9, Ka0’ qv, cjjaaiv, ocrrpaiaa rrXaTea eKTeTpip(ieva útto GaXaoaqs’ TtpotevTat, xaTa Tqg emcfiaveias tou úypoű, Kar e TTiTpeKOVTa evLOTe uoXXaKis ew? aTovqoavTa 74 8uűai xaTa OaXaCTops, qStCTTqv TrotouvTai TTpOCTO<|it.v. Epostracismos inquit est lusus puerilis species, qua testae ostrearum latiores quassatae marinis fluctibus iaciuntur super facie liquidi vel maris. Quae dum procurrant saltando aliquoties donec viribus laxatis occidant in mare, iucundum exhibent spectaculum. Iaculum est adjectivum dicitur enim Plinio H(istoria) N(aturalis) L 8 23. Jaculis serpens, telum ut plurimum subauditur verum hic emissionem eiaculationem ipsam testarum significat ki löketett tsigatekenője radere tondere eleganter usurpatur de destrictione ac facta superficiei maris quem faciunt emissi lapilli utrumque enim vocabulum non penetrationem quamdam altiorem significat, sed superficioriam duntaxat. 72 Lusus ex Minucio prius describendus R in margine Hoc auctor legendo fortasse ipse absolvit et lectionem hic posuit. 73 anima R conieci animi ex Cicerone sed fortasse aliis animae placebit 74 TToXXaKT| R lineis transversis deletum 27

Next

/
Thumbnails
Contents