Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

postea decenter ornavit Alexander Severus apud Lamprid(ium) C. 26. In Aegypto nominatim Alexandriae vix saeculo quarto Serapidis huius aboleri potuit cultus. Rufinus narrat Hist(oriarum) Eccl(esiasticarum) L. 2. C. 23. Theodosium edictum proposuisse Alexandriae ut idolum Serapidis in spendidissimo templo ibi cultum, destrueretur. At persuasio quaedam a gentilibus ipsis fuerat dispersa quodsi humana manus simulacrum istud contigisset, terra dehiscens illico solveretur in chaos coelumque rueret in praeceps, quae res etiam Christianis metum iniciebat ne demoliri illud statim auderent. At miles aliquis audaculus correpta bipenni insurgens omni nisu eam maxillae veteratoris illisit. Clamor attolitur utrorumque populorum, neque tamen aut caelum ruit aut terra descidit. inde alterum atque iterum repetens, putris ligni sursum genu caecidit, quo in ignem coniecto tam facile quam lignum conflagravit. Vide reliqua apud Ruf(inum) l(ocus) c(itatus). Manum ori admovens osculum pressit. Est haec caerimonia religiosae adorationis. Hieronymus L. 1. Adversus Rufinum C. 5. Qui adorant solent deosculari manum et capita submittunt. Apuleius Madaurensis in Apologia pag(ina) 310. de Aemiliani impietate si fanum aliquod praetereat nefas habet adorandi gratia manum labris admovere. Ritus hic non in cultu simulacrorum tantum fuit adhibitus /sed/52 etiam in longe remotorum ac caelestium numinum cultu qualia erant Sol, Luna et stellae testatur id S(anctus) Jobus 31: 2753. An lucem solis adsnexi quod splenderet et Lunam quod clara ingrederetur? et num clam seductum est cor meum? ut manus mea (ad colendum haec lucida astra Sinai) os meum oscularetur. Et ab horum cultu prius iste mos caepit quum enim prope ad ea accedere non possent ut id osculo fixo revererentur. Manui versus id extenso ac reducto osculum figebant. /9r/ Imperitiae vulgaris caecit(ate) Haec tota oratio est continuata metaphora sive allegoria. Conceperat animo Minucius dum haec scribebat hominem quemdam tali in loco constitutum quem obscurae ac crassissimae tenebrae replevissent Cum interim loca vicina blanda ac clarissima luce collustrarentur. Deinde ambulationem in isto obscuro loco ob duas potissimum causas nocivam ipsi esse tum quod lapidibus qui ibidem promiscue haerent pedes suos illidat54 unde dolorem oriri necesse est. tum etiam quod praeter hoc incommodum laedat etiam ac provocat hoc vilipendio55 Dominum rerum illarum quarum honoribus ea sacrata sunt. 56 Hanc imaginem rei corporeae 52 sed conieci, ut auctoris constructio non.... tantum ... sed etiam compleatur 53 hodie 26-27 54 illidant R in illidat transcriptum 55 hoc vilipendio R signo + scripto in margine 56 sed quae tamen ille suo illisu vilipendat R linea transversa deletum 22

Next

/
Thumbnails
Contents