Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

ac sensibilis transfert auctor noster ad ignorantiae 57 gentilis naturam et incommoda 58 significanda tam crassa illa est ut nihil salutaris rei sciat. Cognitione vero destitutus si quid agat in idololatriam incidat59 inde tum ad ipsum ingens damnum redundat tum etiam eius favore excidit qui ad honorem suum instituerat res creatas quas ille peccati ac vitiorum facit instrumenta ac occasiones. Impingere in lapides unctos et coronatos Impingo est compositum verbi pango quod rursus est a pago figo et planto. Hinc Festus Pangere figere est unde plantae pangi dicuntur cum in terram demittuntur et versus pangi id est figi in caera. Sic ramulum pangere Suetonius in Galba C. 1. dixit pro terrae inferre infigere hinc notae sunt phrases inducia pangere versus pangere omnes infigendi notionem secum adferentes. Inpingo iam vehementer aliquid adigo illido ut tanto altius infigi illud possit belé tsapom. belé ütöm v.(agy) bele ütközöm metaphorice nunc damnosum et periculosum errorem committo qualis est idololatria. Lapides unctos et coronatos Pars erat exitialis cultus gentilium lapides aut adhuc dum rudes et impolitos erigere in honorem deorum eosdem in diversas formas effigiare ac sic repraesentare absentes aut invisibiles deos. Huc usque nihil veneratione ac cultu dignum iis inesse credebant gentiles at si solemniter sacerdos aliquis oleum aut alium liquorem adfudisset aut ornamenta quaedam qualia erant serta florum ac coronae imposuisset tum iam consecratione hac facta numina in istos lapides descendere eos insidere ac iis intime adesse credebantur Arnobius Adversus Gent(es) L. 1. Si quando conspexeram lubricatum lapidem et ex olivis unguine sordidatum, tamquam inesset vis praesens adulabar et affabar. Apuleius in Apolog(ia) p(agina) 310. Negent vidisse se unum in finibus eius aut lapidem unctum aut ramum coronatum. /9v/ Idem etiam exprobrat Graecis Clemens Alexandrinus Strom(atum) L. VII p(agina) 713. TTQVTa Xi9ov XiTTapov eTTpooKuvouv Omnem lapidem pinguem adorabant. Antiquissimus est ritus hisce inunguendi lapides ac iam aevo patriarchae S(ancti) Jacobi receptus, qui ad imitationem populi Chananei lapidem qui cervicalis loco sibi fuerat erectum statuit et oleum fastigio affudit. Gen 28:18. Verum id non eo animo quo gentiles faciebat sed in somnii tantum memoriam. Recte Augustinus De Civit(ate) Dei L. 16. C. 38 Nec more idololatriae lapidem perfudit oleo Jacob velut faciens illum Deum, neque enim adoravit illum lapidem vel eidem 57 Caecilii R superscriptum 58 defer R lineis transversis deletum 59 In idolatriam incidat R signo + scripto in margine 23

Next

/
Thumbnails
Contents