Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
paulo melius, et evigilans non parva ex parte invenisset mitigatum dolorem suum. Patet hinc etiam ratio lavationis ob quam eam adhibebant Romani. De balneis Romanorum. Distinctum hoc fuit a thermis cum balnea etiam domi haberentur, et arte aquam colligebant ac componebant42, cum thermae essent quae aut sponte natura calentes, aut fornace calefactae insudandi lavandique gratia institutae fuerunt. Utriusque generis Romae ac Ostiae habebantur. Multi sunt veteres in describenda utilitate 43 lavationum huiusmodi in balneis ac thermis institutarum! Voluptatis sanguinis calefactionis ideoque sudorem excitandorum et etiam munditiei causa haec a Romanis frequentabantur. Ultimo hoc respectu valde necessaria olim erant balnea quia cum antiquitus caligarum usus intra civitates non esset et ob id nudis pedibus incedentes ex pulvere aut luto sordes contraherent quotidie balnea frequentabant. Lini usus etiam apud Romanos erat rarior, hinc sudorem sordesque corporis saepius abluere necesse habebant hinc et testamento legabantur et possidebantur /7v/Ad vindemiam feriae judiciariam curam. Messis et vindemiarum tempore lites forenses cessabant. Vindemia quomodo olim peragebatur docet Varro L. I. c 54. et Cato Cap. 62. 44 Plin(ius) L. VIII. Epist(ola) 21. Iulio mense quo maxime lites interquiescunt. Statius L. 5. Silvarum: 4. v. 40 Messesaue reversae dimisere forum Ulpianus etiam scribit in Pandectis Lege 1. de Feriis. Marci Antonini lege vetitum fuisse Ne quis messium aut vindemiarum tempore adversarium cogeret ad judicium venire. Suetonius vero in Augusto C. 35 narrat illum statuisse ne Septembri Octobrive mense necesse esset in senatum venire. Cyprianus in Africa etiam hoc obtinuisse testatur, in Epist(ola) ad Donatum Indulgente vindemia solutus animus in quietem, solemnes et statas indutias anni fatigantis sortitur. Hoc tempore secessum sibi quaerebant ut de rebus divinis cogitationes tanto quietius instituere possent. 45 42 ac calefaciebant R linea transversa deleto ac componebant superscriptum 43 Th R lineis transversis deletum 44 Vindemia quomodo olim peragebatur docet Varro L. I. c 54. et Cato Cap. 62. R in margine. Auctor legendo fortasse ita posuit. 45Simulacro Serapidis. Derivatur sine dubio ab Api ev tropo condito ac collocato Tauro Apis in loculo. Iulianus de hoc numine. Plutonem nos inquit alio nomine Serapim vocamus ut qui est cuSps sub adspectum minime cadens, ad quem Plato sublimes ait evehi illorum animas qui quam optime iustissimeque vixerunt. R post lineis transversis omnia sunt deleta. Haec pars explicationis uberius infra /8r/ sequitur. Fortasse ex contextu quodam priore venit. 19