Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Post aestivam diem in temperiem semet autumnitas dirigebat. Dies hic sensu collectivo dicitur ac designat multorum dierum tempus. Temperies est a tempus cuius genitivus antiquioribus erat temperis ut pignus pigneris, qua forma usus fuit Plautus in Persa Act 5. 1. /16/ Mihi istinc temperi sero est. Ita inflexam fuisse vocem etiam derivata inde descendentia monstrant, tempero ac tempestas. Sed posteriores e in o mutato dixerunt temporis et pignoris. Caeterum tempero et temperies mixtionem ac novae qualitatis adfusionem saepius significat. Hinc vinum aqua temperare probata est Latinitas temperare unguentum dixit Plinius H.(istoriae Naturalis) 13, 2. et de tempore Cicero de Natura Deorum L. 2. 19. Solis accessus et recessus et frigoris et caloris modum temperat. Autumnitas pro ipso tempore autumni exstat etiam apud 46 Catonem De Re Rust(ica) C. 155. Prima autumnitate cum pluvia est. Significat igitur Minucius in istud tempus incidisse excursionem ad Ostiam civitatem, quo iam autumnus erat et calor aestivus per frigus intermixtum magnopere imminutus fuerat. Diluculo ad mare 47 inambulando litore48 pergeremus. Diluculum est a luco luceo unde diminutivum luculo et diluculo sensim lucem dispergo ac propago. Significat temporis istius lucem quae est inter auroram ac solis exortum Cicero Ad Atticum L 16. E(pistola) 13. Cum ante lucem surrexissem venissemque diluculo ad pontem qui est Minturnis inambulando litore prima specie visa mihi fuit dura ac insueta dictio ac melius dici credebam uti et Cellarius edidit in / 8r/ 49 ambulando littori. At postliminio animadverti melius multo esse prius neque enim ambulo aut eius composita cum dativo construuntur sed cum accusativo Cicero De Finibus Bonorum C. 34. Cum Xerxes tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis. Hellesponto iuncto Athoque perfosso maria ambulavisset terram navigavisset. Cuiusmodi verba cum ablativo etiam 50 in participio construi solent et possunt perinde ac ad forum orandis causis vixere. Caeterum litus ambulare deliciosum quid esse51 putabant ipsi Romani Cicero De Claris Oratoribus C. 53. Adolescens delicatus in litore ambulans molli vestigio Vestigium communiter significat pedis impressi signum in pulvere aut quovis loco conspicuum, 'ucvos Gr(aecis) Inde e vestigio sequi, at hic significat unam pedis partem, 46 apud apud R unum omisi 47 im R linea transversa deletum 48 litore R superscriptum inseruit 49 In ambulando littori R ex 7v, omisi 50 omnia R lineis transversis deletum 51 esse R in compendio superscriptum 20

Next

/
Thumbnails
Contents