Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

adiciat vires.etfcaetera) Magna religione hic fluvius cultus fuit ab Aegyptiis quippe qui iis • 592 omnia est. /70r/ Kai ttotquo? Kca vn icat QaXaqgq kcu Xtitvri ut est apud Ach(illem) Statium L. 7. hinc etiam patrem, servatorem, opificem o qmupyov apellabant, eique quotannis sacra omnium maxima solemnia Niloa dicta peragebant ut scribit.Heliodorus L. 9. Aethiopicorum Colit Euphrates Mesopotamiam Euphrates est fluvius celeberrimus ac maximus Asiae occidenti oppositus. Maximum esse dixi. Eius enim magnitudinem scriptores promiscue celebrant. Dionysius in TTepLryyecrei ita loquitur cJxnveT1 ctTTeipecnou TTOTCtpou peo? Eutj)pT]Taw Videtur infiniti fluvii fluxus Euphratis. Josue etiam 1: 4. interpretes Alexandrini eoi? Tou TTOTauou Tou ueyaXou TTQTOtU-Oi) Eutbpcrroi). Denominationem hic fluvius sine dubio debet linquae Arabum, apud quos pharata, significat inundare et ifraton inundationem. Ex quo postea corrupti suum Euphratem finxerunt Graeci, hic igitur fluvius colere dicitur ab Octavio Mesopotamiam. Ita vocatur regio ampla in Asia inter duos celeberrimos fluvios Euphratem et Tigrim interiecta. a pecto? medius et iroTapo? fluvius dein iroTapio? flutatilis. Colit itaque regionem hanc intermediam Euphrates nam quotannis eodem ferme modo ac Nilus exundat copiose in terras eius, limum ac faeces in agris eius relinquit et per illas fertiles ipsos reddit, describunt hoc auctores classici Graeci, Romanique. Cicero in libro De Nat(ura) Deorum L. 2. /130./ Mesopotamiam fertilem efficit Euphrates.* 593 in quam quotannis quasi novos agros invehit. Lucanus Libro 3. /259. sq./sparsus in agros fertilis Euphrates Phariae vice fungitur undae. Plinius in Historia Natural(i) increscit autem et ipse Nili modo statis diebus paulum differens, et Mesopotamiam inundat Sole obtinente vicessimam partem Cancri. Indus et serere orientem dicitur et rigare. Az Indus folvo vize mind maggal be veti a Nap keleti tartományokat mind pedeg azokat meg öntözi. Indus est fluvius orientis secundum Gangem longe594 maximus, Indiam ab Occasu alluens, hunc in iugo Caucasi montis, quod vocatur paropamisus. adversus solis ortum effusum aiunt in se 19. amnes recipere. Vid(e) Arrianus de Gestis Alex(andri) Magni Libro 5. et Pomponius Mela De Situ Orbis, ubi fluvium hunc copiose satis describit, noster vero Octavius ea quae de hoc fluvio dicit, videtur desumsisse ex Cicerone De Nat(ura) Deorum L. II. Cap. 52. Indus vero non aqua solum Kai iroTapos R ad 70r spectans, omisi 593 in quem R linea transversa deletum 594 longe R superscriptum inseruit 147

Next

/
Thumbnails
Contents