Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
/70v/595 agros laetificat et mitigat: sed etiam conserit; magnam enim vim seminum dicitur secum deportare. Quod si ingressus aliquam domum omnia exculta etfcaetera) Ha be menvén valamely hazban azt úgy talalnad hogy abban mindenek fel tsinositva vannak. In hac periodo consecutiva in apodosi aliquid obscuri occurrit, post verba enim providentiam, ordinem, legem, aliqua verba omittuntur ea sic supplenda esse existimo. Aliquem denique in ea esse animadvertas: crede esse universitatis dominum etc. ita rite fluent omnia. Conclusio velut haec est argumentorum pro providentia Dei in hoc mundo adductorum, quia multa occurrunt in hoc mundo sapientissime constituta et in optimos fines exeuntia hinc 596 datur Deus sapientissimus et eiusdem sapientissima gubernatio oportet. Argumentum vero hoc est a simili a domo probe exornata ac pulcre disposita ductum. quemadmodum talis fortuito casu non emergit sed cura laboriosi et gravi heri opera efficitur: ita etiam mundus, qui ornata quaedam domus est, non fortuito talis effectus sed a sapientissimo Numine ita constitutus. Argumento hoc usi sunt plurimi ex scriptoribus veteribus tum gentilibus tum Christianis. Ut Pseudo Clemens in Libro Recognitionum cuius locus ut plurima eius esse solent, est elegantissimus. Lactantius in libris Institut(ionum) Divinarum. Ante hos vero omnes Cicero. Quemadmodum hic Octavius mundum domum appellat ita et S(anctus) Paul(us) 2. Timoth. 2: 20 nomine onciag uevaXn? illum insignivit. Ita et Dio Chrisostomus in Charidemo pag(ina) 365. tűs ó neu Koauog oiko? ecm navi) Kako? T€ icon 9eio? imo Oeaiy Te KaTeaKeuacnievog Adeo ut mundus sit domus pulcherrrima et divina a diis digne praeparata. Ni forte, quoniam de providentia nulla dubitatio est inq/uirendum/. De tálán, mivel mar nem kételkedsz arról hogy Isteni gondviselés ne volna, arról kívánsz értekezni hogy vallyon ugyan egynek hatalmával igazgattatiké az égből ez a világ vagy pedik sokaknak tetzesek áltál. Caeleste regnum est quod de caelo aministratur. Transit nunc ad novam propositionem demonstrandam Octavius, hanc nimirum. Summum Numen . quod mundum regit et gubernat unicum esse, et demonstratione hac religionis gentilis fundamenta subtrahere vult, ea enim adserebat deorum pluralitatem et omnes suos errores, idololatriam ac superstitiones illi opinioni superstruxerat. Animadvertenda caeterum est vis et emphasis 595 non aqua solum R ex 70r, omisi 596 De R lineis transversis deletum 148