Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Occurrit in his verbis figura verborum quae vocatur paregmenon et quae repetitione vocabulorum respectu originis similium absolvitur. Licet etiam ad antitheton figuram sententiarum ex contrariis constantem orationem referri possit. Quid nascendi ratio? hát a születtetésnek módjából, mi tetzik meg. Verbis brevissimis argumenta ponderosissima recusat Octavius pro probando summi Numinis providentia, quod enim infans spontaneo nisu ex utero /68v/ egredi contendat, quod omnibus animantibus indita sit species suas per generationem propagandi cupido et desiderium quod item foetu in utero matris crescente, parsalimentorum cedat ad conficiendum lac alimento infantis futuri serviturum, et denique quod illud lac infans editus appetat eoque corpus suum alat, haec inquam omnia talia sunt quae per se aut casu quodam nullo modo existerent, nisi sapientissimum Ens ita in antecessum ordinavisset et eius rei executioni hodie etiam intentus esset et invigilaret. Ubertate lactei roris adolescit, a bőv tejjel fel nevelkedik. Ubertas descendit ab uber, ris mascul(ini) generis et in plurali ubera et mammam significat. Ita Virgil(ius) in Eclogis 3. 30. Divos alit ubere foetus. A mammis etiam ad fertile solum significandum traduxere vocem hanc Latini Ita Virgil(ius) Aeneid(os) 7. v. 261. /sq./ Non vobis rege Latino Divitis uber agri Troiaeque opulentia deerit. Ubi Servius Uber agri id est ubertas. Sic idem poeta ubere laeto, et ubere glebae dixit Aeneide 3. 95 et 164. Inde deinceps descendit adiectium uber, ris copiosus, abundans et substantivum inde ubertas, pro copia, abundantia, foecunditas. eiusmodi tamen quae praeter abundantiam insignem etiam utilitatem ac praestantiam secum adfert. Adolescit - themate oleo v(el) olo quod significat cresco 584 in altum enitor inde olus herba sucrescens. Inde olesco in altum excresco ut occurrit apud Lucretium De Rerum Nat(ura) L. 2. 1129. /sq./ sed plura accedere debent Donicum olescendi summum tetigere cacumen. Hinc est deinde compositum adolesco et adolescens, quorum ex dictis dignoscitur vera propria significatio. Nec universitati solummodo Deus sed et partibus consulit. Nem tsak ollyan hasznos dolgokat rendelt pedég az Isten, a melly az egesz természetre mindenüt ki hat. hanem ollyakat is a melly tsak bizonyos részére hat ki e világnak, az ő különös szüksége szerént. 584 et altum R lineis transversis deletum 144

Next

/
Thumbnails
Contents