Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
nos sentire decet postquam disciplinae illae tantopere promotae fuerunt, eaque experimentis ac microscopii ope detecta quae omnem veterum diligentiam ac industriam fugerunt. Et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique lineamenta deflexa. Sőt a mellyen meg jobban lehet tsudalkozni, a formájok mindnyájoknak azon egy, de azomban mindenikben vágynak különös vonások vagy rajzolások a mellyek őket megkülömböztetik egy mástol. Deflexa lineamenta haec sunt notae illae et quasi lineae quaedam ac fila corporis, ex quibus de forma judicatur huiusque similitudine cum alio corpore. Eodem sensu adhibuit vocem A(ulus) Gellius Noctium Atticarum L. 1. Cap. 9. Pythagoras, inquit, ex lineamentis oris judicabat de ingeniis eorum qui581 /68r/ ad discendum sese obtulissent. Item Cicero De Nat.(ura) Deorum Quae compositio membrorum, quae conformatio lineamentorum, quae figura, quae species, humana potest esse pulcrior. Miram illam varietatem lineamentorum qua omnes inter se distinguuntur, et qua nullus est homo qui alteri similis perfecte esse posset, admiratus fuit vehementer etiam Plinius in Hist(oria) Naturali L. 7. Cap.l. Naturae inquit parum vis atque maiestas in omnibus momentis fide caret, si quis modo partes eius ac non modo totam conplectatur animo. - Jam in facie vultuque nostro cum sint decem aut paulo plura membra, nullas duas inter tot millibus hominum, indiscretas effigies exsistere, quod aut nulla in paucis numero praestet affectando. Idem ipse eodem Libro Capite XII. profert quidem exempla insignis similitudinis quorumdam hominum inter se. dicit enim Antiocho regi Syriae e plebe, nomine Artemon in tantum similis fuit ut Laodice coniufnlx regia, necato iam Antiocho, munus per eum commendationis, regnique successionis peregerit. Item, Magno Pompeio Vibius quidam e plebe et Publicius etiam servitute liberatus, indiscreta prope specie fuere similes, attamen fatetur ipsémét Plinius non fuisse illam perfectam similitudinem. Occasione hac notandum esse censeo de Plinio hoc, mirum esse ipsum his in rebus Naturae vim et majestatem mirari582 Is enim mentem nullam credidit mundi huius Opificem fuisse, nec alium deum quam mundum agnovit. Quo parum cohaerens igitur, immo quam absurdum est 583 de bruta necessitate et caeco casu, quae is intelligere per Naturam debuit, praedicare ea quae sapientissimi Numinis dispositioni et ordinationi debentur unice. Sic et similes universi videmur et inter se singuli dissimiles invenimur. Ebből osztan a szármázik, hogy hasonlók is legyünk egymáshoz de azomban külömbözzünk is egy mástól. 581 ad discendum R ad 68r spectans, omisi 582 Manus posterior in margine Nat. Hist. 583 dicere R linea transversa deletum 143