Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Auctor de Rectitudine conversationis apud Augustinum tomo. 9. Nullus quando Luna obscuratur vociferare praesumat, quia certis temporibus Deo iubente obscuratur. Hic mos et ritus ex gentilibus ad Christianos etiam transiit et diutissime inter eos obtinuit. Ita ut duodedecimo adhuc saeculo Burckardus Wormaticus is in Germania episcopus libro 10. Decretorum, his qui similes excessus patrarent duorum annorum poenitentiam imponeret, si observasti inquit traditiones paganorum, ut tuis clamoribus defectum Lunae 557 adiuvares et splendorem eius restitueres, si fecisti, duos annos per legitimas ferias poeniteas. Quid tenebrarum et luminis dicam recursantes vices Nem említem mar azt hogy a világosság v(agy) a nappal után mi keppen szók következni az ejtzakak. Hic et in sequentibus utilitates et eiusmodi res illas recenset Octavius, quae ex meatu diurno et annuo regulari solis circa terram oriuntur, quae iterum cuncta explicare distinctius longi temporis labor foret. Caeterum Octavius hanc cogitationem quam hic prodit sumsisse videtur ex Cicerone de Natur(a) deorum L. 2. Jam diei noctisaue vicissitudo conservat animantes tribuens aliud agendi tempus aliud quiescendi. Summi opificis et perfectae rationis eguerunt Ellipsis adest duorum substantivorum. Verbum enim genitivum numquam regit nisi subaudito substantivo eiusque casu ablativo aut accusativo, si ideo suppleatur plena erit dictio summi opificis intellieentis et perfectae rationis opera eguerunt Uti Octavius plerasque has suas cogitationes ex Ciceronis operibus sumsit ita etiam haec et558 vero quae sequuntur verba ex eo depromsisse videtur. Ita omnis L. 2. de Natura deorum Quae non modo ut fierent ratione eguerunt sed intelligi qualia sint sine summa ratione non possumus. Cum ordo temporum ac frugum stabili varietate distinguitur Midőn az idők járásában, es a gyűmöltsőknek megereseben oily meg szokott es allando változást tapasztalunk, mire mutat ez egyebre: hanem 559 ennek fő szerzőiére. Non fortuna aut fortuito sit quo pulcro adeo ordine veri aetas, aestati autumnus ei denique hiems succedat. Nec id fortuito fit ut singulis hisce anni temporibus constanter certe terrae fruges hominibus subnascantur, haec omnia ita dirigere oportet sapientissimum aliquem 560 auctorem, singula anni tempora, quos praeprimis fructus ferant ita proponit. Ver aeque cum suis floribus et aestas cum suis messibus est scilicet nam hoc sub intellegitur. Et autumni maturitas grata et hiberna olivitas necessaria. Ut naturalius flueret haec sententia Gronovius putat561 557 dar R lineis transversis deletum 558 haec et sequentia R surperscriptum post sequentia linea transversa deletum 559 ennek R lineis transversis deletum 560 auctore R lineis transversis deletum 561 legen R ad 64v spectans, omisi 135

Next

/
Thumbnails
Contents