Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

/64v/ legendum esse autumna maturitas grata ut adiectivo sensu sumeretur autumnus quo quandoque occurrit et cum sequenti hiberna forma conveniret. Sed sensus integer manet etiam si retineatur lectio ordinaria. Nec elegantiae syllabarum ubique studiosi fuerant patres Christiani. Sensus itaque hic erit. Az ősznek meg ért gyümöltsei mellv kedvesek, a teli olajfák gyümöltsei mellv szükségesek. Olivitas enim est proventus olivarum. Sic Columella accipit largissimae olivitates L. 1. C 1. Hi sunt fructus olivarum ultima, in specie mense Decembri colligebantur et oleum ex iis conficiebantur cum haec amurca dicebantur.562 563 ) Jam providentiae quantae, nec hiems sola glacie ureret Hát az mitsoda emberek hasznokra rendeltetett dolog, azért hogy a tél mindeneket az ő hidegségével öszve ne fagvlalna vagy nedég hogy a nyár az ő melegségével mindeneket öszve ne sütne közikben tenni az ezeket meg envhito es lagyito őszt es tavaszt. Hogy igy a következő esztendők is lárma es ártalom nélkül folyhatnának az ő elebbeni uttvaikban Continuat argumenta Octavius, pro existentia Dei eiusque providentiae erga mundum usque ad finem huius capitis. Illa vero ducit ex sapientissimis illis finibus quas res naturales in hoc mundo sibi propositas habent et feliciter etiam assequuntur. Huiusmodi finis sapientissimus est ut tum telluris omnes partes fructuosae et fertiles perdurent, tum aer quem haurimus salubris construetur, atqui haec omnia efficit in mundo veris et autumni cum reliquis anni temporibus debita commixtio. Si hyems sola continuo duraret terra constricta plantas et herbas in usus humanos protrudere non posset, si vero aestas sola dominaretur ita humoribus e terra elicitis omnia marcescerent et arescerent. Si vel duo haec, hiems et aestas regnatur sanitati hoc tunc mortalium multum obesset. Nam frigus repente et cum violentia quadam in calorem ac aestum mutaretur et vicissim aestus in frigus cuiusmodi autem562 563 564 rerum sibi invicem contrariarum commutationes noxiae solent esse et pestiferae. Haec vero omnia caventur si istiusmodi tempora intermisceantur, quae utrumque misceant et gradum quemdam ad sequentia faciant, ut ver lenito frigore sensim calidiora tempora reducit. Horum omnium huiusmodi ordinatio monstrat dari in mundo sapientissimum Ens, quod mundi conservationi et hominum commoditatibus sapientissimae providet. 562 largissimae olivitates L. 1. C 1. Hi sunt fructus olivarum ultima, in specie mense Decembri colligebantur et oleum ex iis conficiebantur cum haec amurca dicebantur. R signo + scripto in margine 563sic Mamertinus in Gratiarum actione ad Julianum. Olivae haec usque Decembri mense maturescebant. R linea transversa deletum 564 autem R suprascriptum 136

Next

/
Thumbnails
Contents