Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
/63v/ ab astronomis dupplicem motum solis circa tellurem 555 doceri diurnum alterum et alterum annuum. Hi utrique quomodo peragantur, et qui usus inde adpotum orbem habitabilem videantur quicumque considerat non potest non in summam admirationem infinitae Dei sapientiae ac potentiae abripi. In motu diurno massa haec ingenii et rationis expers sol perinde enim est sive solem circa terram sive terram circa solem existimemus, motu rapidiori fertur quam ullus globus plumbeus ex sclopo eiaculatus, fertur tamen motu adeo aequali et regulari item in orbita sibi destinata adeo regulariter ut inde a sex millibus annorum unius quadrantis aberratio in eius cursu non fuerit sed ad 24 horas exactas hinc ad idem semper punctum redit. In motu suo annuo perinde licet sit cognitionis omnis et rationis expers quam accurate tamen nunc versus septemtrionem adscendit nunc versus meridiem descendit ut illa cursus sui varietate temporum anni veris, aetatis autumni ac hiemis varietates inducat. In hoc cursu nulla umquam aberratio unde anni tempora exactissima se invicem excipiunt. Nemo est igitur qui non fateatur esse debere Numen aliquod praetantissimae mentis mundo hoc superius et ab eo distinctum qui haec cuncta ita ordinaverit, direxerit et hodiedum etiam conformet. Et mensem vide ut Luna auctu, senio, labore circumagat. Notum est mensem confici ex tempore illi quod interea elabitur dum Luna circa solem ab uno puncto ad idem punctum redeundo absolvit. Interea vero Limae facies augeri repleri et etiam deficere observatur. Sed quid labor haec denotet enucleatius significandum erit. Labor hic est eicXeimris v.(el) defectus Lunae quando interveniens inter eam et solem terra solis radios penetrare non permittit in Lunam. Obscuratur ideo Luna nec splendet tunc pati ac laborare antiquis dicebatur Luna. Hinc Virgil(ius) in Georgicis. Defectus solis varios lunaeque labores. Defectus tamen huius etiam multo causam credabant veteres pagani. Existimabant nimirum illo tempore carminibus magicis sagarum detrahi de sua sede Lunam cum iis colluctari et ideo in mori positum habuerunt iidem veteres ut tunc aere et tympanis ingentes sonitus ederent ac vociferationes emitterent ut Lunae laboranti subvenirent. Ad hunc ritum loca sunt plurima veterum auctorum quae respiciunt. Seneca in Hippolytho: Tractam556 /64r/ Thessalicis carminibus rati Tinnitus dedimus tu fueras labor. 555 dari R lineis transversis deletum 556 Tessalicis carmi R ad 64r spectans, omisi 134