Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

Jam genus vocum apud Ovidium neutrius generis mutare noluit: sed quasi post feras belluas alia nomina substantiva pecorum ac animalium subiecisset, in neutro genere ita etiam adiectiva ac epitheta cumulavit, melius sibi cavit ad finem huius capitis: quaedam animalium loquor et(caetera)543 Nos quibus vultus erectus — ignorare nec fas nec licet ingferentem ) et(caetera) Constructio planior et credo etiam rectior foret si esset nobis ignorare nec fas nec licet. Inconcisa tamen huiusmodi ac abrupta dictione quasi uti solet Minucius id ita etiam explicari poterit ut non eo referatur: sed ab eo penitus praecisum sit. Incipit producere argumentum antiquis valde familiare quo ii demonstrare contendebant. Homines ad cognitionem rerum divinarum ad cultum Dei ac ad desiderium caelestis vitae ac felicitatis obligatos esse. Hoc inde arguebant 544 quod erecta esset statura homo, et ita conditus ut ad superna potius investiganda ac appetenda aptior sit, quam ad terrena et pedibus subiecta. Expressit hoc sublimi suo carmine et eleganter, ut solet omnia Boetius de Consolat(ione) Phil(osophiae) L. 5. M(anu) S(criptum) /122. / Unica gens hominum censum levat altius cacumen545 Atque levis recto stat corpore despicitque terras. Haec nisi terrenus male desipis, admonet figura. Qui recto caelum vultu petis, exserisque frontem, In sublime feras animum quoque, ne gravata pessum Inferior si dat mens, corpore celsius levato. De hoc tamen argumento notatum velim, quod aliis plurimi iunctum id probare existere Ens sapiens, qui homines ad certum finem condiderit, separatim tamen et per se hoc non esse firme satis ad id argumentum. Nam sunt ferorum animalium quaedam genera, quae aeque suspicere possunt per suam staturam ad coelos ac nos Et praeterea negatur cogitationem seriam et cum sapientia institutam de terrenis rebus nos homines elevare posse ad supremi Numinis veram notionem, ut adeo facie ad terram deflixa esse non sit argumentum terrestris et in terrena tantum bona animati ingenii. Sacrilegii enim vel maximi instar est humi /62 v/ Mert szentség törés v(agy) az Istennek tartózó tisztességnek meg kisebbitese a földön keresni azt amit tsak odafel lehet meg találni. Sacrilegium a sacer et lego quod est seligo, ki 543 melius sibi cavit ad finem huius capitis: quaedam animalium loquor et(caetera) R signo + scripto in margine 544 quod R linea transversa deletum 545celsum levat altius cacumen R lineis transversis deleto altius cacumen superscriptum 131

Next

/
Thumbnails
Contents