Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
választom significat rerum sacrarum furtum, quales res sacrae erant olim et sunt hodie templa eiusque supellectilia reliquique apparatus ad cultum divinum spectantes. Eo sensu dixit Cicero In Sallustium C. 5. Abire in sodalitium sacrilegii, et Quint(ilianus) L. 4. C. 2. Sacrilegium admittere. Innuit his verbis Octavius Deo debito honori detrahere illum hominem, qui non in caelorum natura et conditione scrutetur. Divinae naturae attributa, sapientiam, potentiam et cetera ubi haec copiose et in magna mensura ex eius intentione conspici possunt. Haec enim quaerenda non esse in terra, quae Dei nec praesentiam, nec naturae eius qualitates exhibeat ac significet. Haec tamen etiam cum grano salis et cum iusta limitatione accipienda sunt. Nam eximia adeo est rerum terrestrium natura ut ex iis eius considerationeque aequa ad Dei notitiam aliquis emergere possit quam ex contemplatione remm caelestium. Praeterea ne id quidem verum esse quae in sublimi inveniantur revera, ea in terris quaerenda non esse. Sol dum quandoque defectam v(el) eclipsin patitur in aqua eius imago aptissima exhibetur. Prae splendore et vi radiorum solis quum in solem ipsum intueri non possumus in aquam despicientes cernimus quid fiat superne in caelo. Sunt et alia multa quae vetant hocce dictum nimis longe et late extendi. Quo magis mihi videntur etfcaetera-) Es ennyivel is inkább el hiszem hogy nintsen eszek, erzekenvsegek. es szavak azok az embereknek akik e világnak ezt a szepesseget azt mondják hogy nem valami isteni folötesseg tsinalta. hanem az tsak valami aprólékos particulaknak történetből való öszve állásából 546 lett, Adludit his Octavius ad sententiam Epicuri de mundi ortu quam Caecilius etiam in superioribus Cap. V. pag(ina) 8 impetravit547 sunt principio omn(ia) semina natura et(caetera) v(ide) l(ocum) occasione illorum verborum Epicuri doctrinam de atomis et mundi ex illis fortuito facta compositione fuse satis descripsimus. Quid enim potest esse tam apertum et(caetera) Paene ad verbum noster haec est Cicerone apud quem in libro 2. De Nat(ura) Deorum 548 habentur, haec exscripsit. Quid potest esse, inquit ibi Cicero, tam apertum, tamque perspicuum, cum caelum suspeximus, caelestiaque contemplati sumus, quam aliquod esse numen praestantissimae mentis. 546 es R lineis transversis deletum 547 impetravit R superscriptum inseruit 548 haec R lineis transversis deletum 132