Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)

2. fontes integros dixit qui intacti fuerant et unde nemo hactenus hausisset. De voce illibatus ea etiam accipi poterunt quae ad Cap. XII. ad verba delibatos altaribus potus abhorretis Vfide locum) Id quod criminaris inquam in commune nisi fallor comp(endium) valamit tsak btiniil tulaidonitasz ami pogány vallásunknak mindazt úgy tartom hogy rövid summában szedvén elő hozzam a vegre hogy különös vizsgálódást tévén előre a mi értelmünk felöl nem a dagalvos s fen heiiázó sok beszedekből: hanem az okoknak valóságos ereiekböl tegyünk igaz itelletet, rolla Scrupulosum examen magnam emphasin in se habet, id enim nomen_adiectivum descendit a scrupus quod significat lapidem acutum et asperum: qui incedentium pedes laedere aptus est. Ita enim vocem hanc interpretatus est Festus De Verborum Significationibus. Scrupi dicuntur aspera saxa et difficilia attractatu. Jam deminutivum scrupulus lapillos minores significat acutiores et dum illud 505 adiectivum illinc descendens 506 usurpatur de examine duplicem 507 videtur exprimere istius examinis proprietatem tum quod minutatim quasi per singulos lapillos eundo articulos doctrinae expendat, tum quod vim argumentorum ad animos suos penetrare et sensum illic relinquere sinat, est ergo examen singulas partes bona conscientia susceptum. Cap. XVI. Adnitendum tibi mecum est ut conviciorum amarissimam labem verborum veracium flumine diluamus Teneked is velem együt azon kell igyekezned, hogy ezt a reánk hányatott motskos beszedeket, bőv de igaz folyassa! magunkról le mossuk víagy) le tisztítsuk Codices Manuscripti hic scribunt verborum veracium lumine diluamus, et Jacobus Gronovius multis contendit persistendum in ea lectione esse. Fatendum tamen est non nisi abusive et catachrestie dici posse quod maculam vel labem lumen orationis diluat, lumen enim illustrat non lavat: persistendum igitur censeo cum claro editore ipso etiam in hac emendatione, ut legatur verborum veracium flumine diluamus. Haec enim naturalis et usitata loquendi est ratio. Ita locutus fuit Cicero De Natura Deorum L. 2. neque flumine conturbat inanium 505 transfer R linea transversa deletum 506 transfertur R lineis transversis deletum 507 habere R lineis transversis deletum 122

Next

/
Thumbnails
Contents