Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
nostri, qui saepe terrenis ac fragilibus his bonis enervati, aberrarunt a disciplina et legis vincula ruperunt. Tu qui immortalitatem postumam somnias. Postumus a post uti ab extra extremus, ab intra, intimus: ita etiam a post, postumus. Differt vero ab hoc nomine posthumus. Nam hic qui post humationem parentis natus est, postumus vero qui ultimo v(el) postremo loco natus est vivente adhuc patre. Dicit hoc locus Virgilii qui exstat a Aeneid(os) VI. v. 763 /sq./ Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles Quam tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educte significat ita immortalitatem extremam, ultimam, quae sit post vitam hanc in altero saeculo. Cum periculo quateris. Cellarius cum quibusdam aliis viris doctis hic legendum esse putavit quum querquero quateris, fatendum est non fuisse vocem querquerus ignotam scriptoribus Latinis, quae designat frigidum cum tremore ex Graeca KepKepos. Adhibuit eam Lucilius apud Festum /Krenkel 1216/ Querquera consequitur febris capitisque dolor/es/ (v. apud Krenkelum) NB) /44v/ Sed cohibere ab hac voce in textum int(r)udenda debebat Cellarium vel hoc solum quod in nullo manuscriptorum codicum ita scriptum reperiatur: sed saltem cum periculo quateris. Et in hac vero lectione incommodum nullum prorsus est. Nam quati id est moveri423 424 periculo animam Latinissime dicitur 424 Gellius Noctium Atticarum L. XIX. 1. Quum sonus aliquis formidabilis aut repentinus periculi nuncius, vel quid aliud est eiusmodi factum, sapientis quoque animum paulisper moveri. Hoc ratiocinio extorquere vult itemm sententiam suam Christianis de vita futura, quasi diceret stupidi hominis esse non perspicere, cum non posse fieri immortalem et beatum, quem in hac vita naturalis vitae conditio tristibus cogitationibus et425 morbis variis atterit et enervat Ecce vobis minae, supplicia, tormenta. Ime most mindjárt re átok következnek a pirongato fenyegetések, az erőszakos halallal való megölettetes es a különb fele gyötrelmek supplicium est a sub et plico öszve hajtom, tekerem, hinc supplico est manibus pedibusque complicatis orare, et supplicium est oratio demissa et humili animo facta426 Quia vero non 423 id est moveri R signo + scripto in margine 424 No R lineis transversis deletum 425 et R superscriptum inseruit 426 et supplicium est oratio demissa et humili animo facta R signo + scripto in margine 102