Nicolaus Sinai: Cogitationes in M. Minucii Felicis Octavium - Editiones Archivi Districtus Reformatorum Transtibiscani 14. (Debrecen, 2008)
obstante hujusmodi supplicatione facinorosi qui peccaverant tamen puniuntur: hinc427 per metonymiam anteced(entis) pro consequente supplicium ponitur pro morte violenta, quae infertur post irritas preces. Etiam non adorandae sed subeundae cruces A lesz ezután hogy nem tsak imádjátok a keresztet: hanem fel is feszittettek reája. Id ex hac exprobratione videri posset consequi Christianos saeculi 2. et 3.tn crucem cultu adorationis adfecisse, viguisseque adeo iam tunc dogma illud quod hodie apud Pontificios obtinet. Sed revera id non consequitur. Caecilius enim confudit hic pro sua malitia honorem Deo et homini Jesu Christo crucifixo a Christianis exhibitum428 cum honore crucis ipsius cui tamen nullam religiosam adorationem Christiani dederunt. Iam in superioribus Cap. 9. crucis ligna feralia Christianorum caerimonias dixerat. unde iterum conficitur Caecilium externos illos adorationis gestus ac actus quos Christiani Jesu Christo in coelis residenti exhibuerunt, ad crucem retulisse. At vero Octavius qui mentem eius optime intelligebat ita directe et perspicue ad hanc calumniam respondet Cap. 29. Cruces etiam nec colimus nec optamus. Cum hoc negavit Octavius negavit etiam se ne externis quidem caerimoniis crucem venerari alias dicendum esset illum non negasse quod alii abiciebatur quod absurdum. Vid(e) Joh(annem) Pallaeum de obiecto: Castus Relig(iosus) Caeterum hisce minacibus verbis significat /4őr/429 varia illa genera cruciatuum ac mortis, quibus Romani ob professionem doctrinae Christianae eosdem peremissent. Omnem belluinam ac ferinam truculentiam430 supergressa fuit hac in parte crudelitas ethnicorum Romanorum. Tertullianus in Apolog(etico) breviter ita recenset usitata Christianorum supplicia Sic itaque nos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant, paratus est ad omne supplicium Christianus. Magnae videbatur clementiae iisdem ethnicis Christianos homines ad stipitem dimidii assis vel asseris devinctos lentis sarmentorum ignibus exuri, unde illi Sarmentii vel Semaxii ut est apud Tertullianum dicti: sed ignota priscis mortalibus severitas hoc ab iis exigebat, ut Christianos tunica molesta, alimentis ignium, pice cera papyro illita, repleta induerent, ac ubi dies defecisset per viarum compita in usum nocturnorum luminum eos431 427 hinc R superscriptum inseruit 428 a Christianis exhibitum cum et(caetera) R signi + scripto inmargine, cum et(caetera) omisi 429 verbis significat R ex 44v, omisi 430 crudelitatem R lineis transversis deleto truculentiam superscriptum 431 eos R superscriptum 103