Fabó András: Az 1662-diki országgyűlés (1873)
— 279 IX. /. Leopoldnak a német katonaság ügyében az 1662-diki országgyűléskor kiadott okmánya. Nos Leopoldus etc. Memoriae commendamus, quod cimi nos ex singulari nosíro eoque paterno regni nostri Hungariae conservandi ac defendendi studio peculiarem ac specialera diaetam tidelibus nostris statibus et ordinibus ejusdem regni pro die prima tunc affuturi, jam vero praeteriti mensis maji anno domini 1662. jam currentis hue in liberam ac regiam civitatem nostram posoniensem benigne indixissemus, tandem fideles status et ordines ejusdem regni nostri Hungáriáé post longos tractatus et moras illud inter caetera gravámen majestati nostrae per specialem legationem demisse proposuissent, quod veteranus noster miles germanus in art. 25. anni 1659. deciaratus usque ad 21. mensis julii jam praeteriti juxta dictamen ejusdem articuli non modo non eductus, sed interim novus, longe copiosior miles germanus inductus exstitisset: unde fideles status et ordines apud majestatem nostram iteratis vicibus demisse institissent ac supplicassent; ut nos annotatum militem germanum juxta conditionem lo. diplom atis nostri regii eisdem regnicolis tempore felicis nostrae coronationis elargiti ex regno educere et inl'rascriptos articulosuper eductione ipsorum germanorum militum conclnsos omnia8 que et singula in eisdem contenta ratos} gratos et accepta habentes, benigne acceptare atque tam nos ipsi clementer observare, quam per alios; quorum interest, firniiter observari facere ac superinde fideles eosdem status et ordines regni nostri Hungáriáé speciali diplomate nostro regio assecurare benigne digna remur. Quorum quidem articulorum tenor et continentia est liujusmodi: Prima conditio. Quod potior germani militis pars statim et ipso facto sine omni dilatione et oppressione regnicolarum ex regno educi debeat: residua vero ejusdem germani militis pars ad numernm 9000 circumscripla in praesidiis potissimum coníiniorum et certis locis