Fabó András: Az 1662-diki országgyűlés (1873)

— 280 — confiniis vicinioribus jam distributa juxta ordinationem et limita­tionem per status superinde factara usque ad festum beati Martini confessoris et episcopi proxime futurum pro meliori pacis cum turca conchisione interim terminanda, per regnicolas toleretur et ipsa quoque pars sic in regno tolerata usque ad praecitatum terminum e regno educatur, neque pro supplemento vei recruta­tione ut vocant companiarum et regimentorum plures germani milites sub ullo praetextu in regnum amplius inducantur; ut­etiam qui ex regno hucusque educti sunt ve] imposterura educen­tur, iterum reduci non debeant. Secunda conditio, Quod introductio germanorum militum sine consensu regni hucusque facta et ulterior ipsorum usque ad praecitatum termi­num toleratio immunitatibus ac libertatibus regni nihil omnino praejudicare; neque deinceps unquam in exemplum trahi debeat, sed potius benigna diplomata superinde concessa et articuli in eo negotio conditi in suo vigore maneant et observentur. Tertia conditio. Ut interim; donec ipsa militia germanica usque ad festum jam dictum in regno tolerata fuerit, de infallibili solutione eidem per suam majestatem provideri stipendiaque ejnsdem menstrua­tim exolvi debeant. Quarta conditio. Quod annotati germani milites et officiales ipsorum hoc modo tolerandi nullám in regnicolas et subditos ipsorum hostili­tatem, vei coactivam et gratuitam quartiriorum pro libitu suo im­positionem et multo minus in curias ecclesiasticas et nobilitares condescensionem exerceant; jura dominorum terrestrium et civi­tatum in macellis, educillatione ac forisatione non usurpent; alio­quin regnicolae et comitatus sine omni infidelítatis vitio violentis hujusmodi militibus tali in casu resistendi seseque ac suas res juraque ac libertatém defendendi liberam habeant facultatem, avita regni libertate sic dictante.

Next

/
Thumbnails
Contents