Fabó András: Az 1662-diki országgyűlés (1873)

non habeo modum defendendi meum verum catholicisnium contra íirmissimum juramentum; quo teneor et sum obiigatus universas regni constitutiones et articulos; continentiasque eorum tueri, protegere et defendere, qnas res tam periculosas tam respectu fi­delitatis meae; quam etiam cathoücae fidei, suae quoque majes­tati dominó meo clementissimo repraesentare non intermisi. Non obstantibns itaqne praemissis rationibus et manifeste declaratis periculis, si omnino futura celebrabuntur regni comitia et in hac parte sancta et vera romána ecclesia patietur, ego tamquam ve­rus et indubitatus ejusdem sanctae romanae ecclesiae filius co­ram throno divinae majestatis, inde medio celsitudinis vestrae* tanquam huc ad istas orbis partes expediti nuncii apostolid, co­ram sanctissimo pontifice nostro et summo universalis ecclesiae eapite, denique coram toto orbe solenniter protestor et dico; sit púra anima mea in conspectu suae divinae majestatis, maneatque nomen genusque intemeratumT quia ego nec operationis meae ali­cujus consensus; nec in minimo quidem puncto fidei vestrae ca­tholicae labefactationis causa esse volo, nec quicquam mibi ad­scribatur, sed quicquid in praemissis facturus sum; tribuant id strictissimo juramento meo; quod cogit et impellit me; ut sim me­diator inter regem et regnicolas et ut effectuationem regni articu­lorum ferventissime urgeam. Quod celsitudini vestrae praemissa solenni protestatione tam in scriptis, quam etiam verbotenus ex­hibere et praesentare volui; ut ea ratione sit celsitudo vestra meus testis coram deo; sua sanctitate et coram universo mundo. Die 5. április 1662. (Másolatból Kovachichuak az 1662-diki országgyűlésre vonatkozó okmánygyűjteményéből a magy. tud. Akadémia könyvtárában.) IV. Szathmár városának levele Pozsony városához; april 8. 1662. Prudentes et circumspecti viri; domini nobis confidentissi­mi. Servitiorum nostrorum paratissimam semper commenda tionem.

Next

/
Thumbnails
Contents