Fabó András: Az 1662-diki országgyűlés (1873)

— 238 — Omnem salutiferam animae et corporis benedictionein ex­íendat deus super GDvras honorandi domini. Quam in tristi vastatione et sufficienter non deflebili dam­niíicatione posita sit oppidi nostri miseri ruinati sors, ita credi­mus, utramque aurem hujus partis Hungáriáé rumore esse reple­tam, quamvis forsitan minus, quam opus esset. Nos enim, qu1 baec' perferimus etiam, nunquam id ipsum sufficienter sciremus eloqui. Narn nos non tantum parvis nostris bonis privati sumus, sed etiam patriae nostrae una quaedam pars cum omnibus cir­cumcirca adjacentibus aedificiis solo aequata et depopulata est; altéra pars a germanicis militibus — miseris hospitibus expulsis et a nostra civitate abalienatis — occupata et sub suam jurisdic­tionem redacta est. Qui vero pauci in domibus suis hospites ad hoc usque tempus permanere poterant, a violentis super eos oc­cupatoribus et hospitatoribus qualemcunque etiam indignitatem cum amarulento gemitu patiuntur. Id autem omnem ejusmodi moestitiam nostram vehementer auget, civitatis nostrae hono­randa et pia membra, praeteriti anni honorandus judex noster, nótárius noster et senatores, venerandi nostri amici, armata manu germanici militis eorum domos invadentes aspere capti et a tem» pore jam longo in terribili afflictu captivitate retinentur, in hujus patriae nostrae libertatis legitimae violationem, quae si hac vi a super nos inchoata est, quis scit, in quo desinet, si primitus cu­rari non poterit. Nos nunc in istis versamur et amare gemimus; sed ut alii, qui hucusque tantum non degustarunt, inanes (talán : immunes) esse queant, congruum est evigilare et in quaerenda medicina elaborare. Intelligentes suam majestatem regales ex­misisse, quae diaetam Posonii ad primum diem maji anni prae­sentis indixit, ad quem locum et terminum GDvrae quoque cer­tos ablegatos emissurae sunt. Nos igitur, honorandi domini, coram ODvris pro eo instamus valde confidenter, quatenus honorandis nostris amicis ablegatis instructionem dare dignarentur, ut mise­rae civitatis nostrae talem desolationem ejusque tristem expositi­onem coram inclyto regno promove ant. Quam tristem nostram que­rulationem eisdem GDvrarum honorandis ablegatis in hospitio nos­tri chari ablegati copiosius sunt exposituri. Nunc hisce GDvras non onerabimus, verum in omnibus earundem benevolentiam ex­spectamus, cupientes, ut GDvras, domini nostri honorandi, deus

Next

/
Thumbnails
Contents