Fabó András: Az 1662-diki országgyűlés (1873)

— 236 ­III. Vesselényi Ferencz nádor levele a pápa bécsi nunciusához; april 5. 1662. Celsissime princeps, sanctissimi doiaini nostri pontificis nuacie dignissime ! Consultum esse judicavi celsitudinem vestram de sequenti­bus negotiis certiorem reddere. Video; celsissime princeps; in futuris regni Hungáriáé comitiis imminere sanctae romanae eccle­siae catholicae ingens detrimentum; cum summo despectu, aucto­ritatisque suae consultatione (talán: conculcatione); siquidem tam constitutiones nostrae; quam etiam diplomata divorum con­dam Hungáriáé regum, et moderni etiam domini domini nostri clementissimi etc. id dictarent, ne tria religionis exercitia; nimi­rum catholicorum, lutheranorum et calvinistarum per quospiam vi et potentia mediante impedirentur. Imo suae quoque majesta­tis tempore felicis inaugurationis et electionis depositum jnramen­tum ea vei maximé confirmaret. Invenirentur tamen nonnulli mag­nates in fide romano-catbolica zelosi, qui post praeterita comitia vix non ad quadraginta millia animarum gremio sanctae roma­nae ecclesiae applicantes, a templis aliarum duarum confessio­num praedicantes pepulerunt. Rebus itaque sic stantibus, quan­doquidem leges et constitutiones hujus patriae id prohiberent; si dicta regni comitia omnino celebrabuntur, futurum esse, ut reg­nicolae ad nullos tractatus condescendere cupiant, donec refor­matio haec contra leges patrias commissa in integrum restituatur, expulsique praedicantes revocentur, per quod timendum est, ne tot conversae et in sarutari sémita existentes animae in aliquod notabile periculum incidant. Quibus in negotiis haec duo mala esse videntur: primo: si sua majestas gravamina partis alterius complanare dignabitur; illud cum magnó catholicornm et tot mil­lium animarum periculo fiet; secundo: si sua majestas non com­planabit gravamina illorum; futura regni comitia dissolutionem et rerum confractionem patientur; non sine parva sangvinolento­rum disturbiorum subsecutione totiusque cbristianitatis inaudita íempestate. In his praedeclaratis negotiorum circumstantiis ego

Next

/
Thumbnails
Contents