Fabó András: Az 1662-diki országgyűlés (1873)

— 232 — fieri non posse, quia restitutis lutheranis parochiis plebs quoque hactenus conversa ad pristinum redibit; quod si autein majestas vestra regnicolis desuper satis non fecerit, certo certius comitia rupturam patientur, non sine manifesto majestatis vestrae sacra­tissimae derogamine et inagno totius christianitatis periculo. In hoc puncto reformationis, clementissime domine, salva fide et fi­delitate mea majestati vestrae scribo, negotium promovere ne­queo, quin imo necessitabor juxta officii praestitique juramenti exigentiam laesis partibus nolle velle; etiam cum magnó fidei ca tholicae dedecore, assistere. Quoad secundum punctum in eo vi­deó facilíorem viam aperiri, quam in primo; nationi enim hunga­ricae ante omnia ostendendum erit, eousqne sive defensive sive of­fensive ad praesens in regno existentem militem germanum non posse educi; quonsque turcarum intentio minaeque eorum et Tran­sylvaniae status exploratus et cognitus non íuerit, hoc etiam addito, majestatem vestram hactenus subsecutas cum nullo fructu patriae nonnullorum exorbitantias gravi animadversione notaturam et strictiorem disciplinam ac ordinem observari curaturam; operae pretium igitur est, augustissime imperátor, primum praemissis punctis bonum fandamentum ponere, antequam majestas vestra se diaetae immisceat, hoc est, vei satisfactionem impendere, pront superius scripsi, cum summo scandalo et depressione fidei catho­licae et perditione tot millium animarum, vei si majestas vestra sacratissima haec praestare nequiret, neque sperat se id ad finem deducturam, nullo bono et salutari comitiorum eventu praeviso, eadem inchoare nec velit; illud enim pro certo coram vestra ma­jestate affirmare ausim, compíanatis his duabus difficultatibus et si regnicolis persvadere voluerit, militiam germanicam non in oppressionem, verum in eliberationem eorundem in regnuni intro­ductam esse7 nihil majestas vestra tam ardui ab eisdem regnico­lis desiderare potest, quod cum diminutione facultatum suarum sangvinisque profusione ultro non praestent. Quam ob causam concludo tenuem opinionem meam, id coram majestate vestra reiterando: si sacra majestas vestra putat se regnicolis in his du. obus punctis satisfactionem dare non posse aut nolle, in termino comitiorum non compareat, verum subito sub aliqua rarionabili spe­ciosa ratione diaetae celebrationem ad aliud commodius tempus non specificato ejusdem termino, mediantibus benignis literis suis

Next

/
Thumbnails
Contents