Fabó András: Az 1662-diki országgyűlés (1873)

differat. Quod si autem vestra majestas nou curatis praemissis meis rationibus regnicolis satisfactionem impendet aut [impendere benigne cupit, ausim scribere, feliciorem diaetam ad praesens prae­fixa majestates vestras ab uno saeculo non habuisse. Et haec erant, quae majestati vestrae humillime repraesentanda babul Si itaque ceJebratione diaetae majestas vestra contrarii quidpiam experiri cogetur, mihi nulla causa adscribatur, cum egohaecbona fide et salva conscientia coram majestate vestra uti confessario meo loco confessionis profiteor, cuncta nibilominus de caetero be­nignae majestatis vestrae dispositioni humillime submittendo. Quam in reliquo diu feliciter regnantem et gubernantem desidero. Viennae die 27. április anno 1662. (Másolatból. Kovachichnak az 1662-ki országgyűlésre vonatkozó okmánygyüjteményéböl a magy. tud. Akadémia könyvtárában.) II. Vesselényi Ferencz nádor levele a királyhoz; Pozsony, május 6. 1662. Regnicolae ad benignum sacrae majestatis vestrae man­dátum singulis fere horis et diebus congregantur, quamvis ex magnatibus adhuc pauci; quin imo majori ex parte nemo hacte­nus comparuit. Interea, augustissime imperátor, majestati ve­strae denuo cum magna animi mei submissione repraesentare vo­lui, exitum praesentium comitiorum fere similem fore periculoso in Scylla aut Charybdi commisso naufragio. Scribo enim cum timore ac pavore majestati vestrae, quam periculosae abutrinque resolutiones audiantur ; parte namque ab uua illustrissimus ac re­verendissimus dominus arcbiepiscopus strigoniensis, totius cleri caput, se una cum aliis zelosis catholicis mortem ipsam potius oppetiturum, quam in facta jam reformatione cum templorum occupatorum de lege regni necessario admittenda restitutione quidpiam concessurum aut admissurum asserit. Ab altéra vero parte comitatuum ablegati juxta limitatas strictissimas instruc­tiones suas sibi a principalibus suis datas, ab antiquo modo et usu celebrandae diaetae sese ne latum quidem ungvem etiam

Next

/
Thumbnails
Contents