VJESNIK 19. (ZAGREB, 1917.)
Strana - Sveska 1. i 2. - 136
136 Excellentissimum dominum comitem banum, Joannem Palfy, excellentissimum dominum cancellarium Hungaricum et plures potiores dominos magnates, magnificum dominum personalem et medio ipsius tabulam regiam, Dominos vicepalatinum et viceiudicem curiae et prothonotarios. Regnum Hungariae quoad comitatus in tres classes dividitur, una superiorum parcium, alia transdanubianarum partium, tertia cisdanu bianarum dicitur ; harum partium comitatus singuli duos ablegatus soient ad diaetam mittere, hi autem ablegati cuiuslibet partis ordinarie (uti semper hactenus observatum est) ad invicem soient convenire et mutuo se cointelligere, postulata sua formare et in diaeta exhibere ; de quovis igitur circulo duo ad minus activitate et dexteritate ac fidelitate in domum augustissimam notiores disponendi essent, ut residuis sui cir culi ablegatis intentionem hanc proponant et persuadeant. Par ratio et consideratio habenda putaretur ablegatorum liberarum civitatum. Difficultas tertia. Dominorum Croatarum iura, municipia (sic) atque consuetudines in dubium et limitationem domini Hungari sumere proponunt. Facilitas tertiae. Ne tarnen fidèles Croatae in se et praemissis puncto tertio insertis ludibrio et censurae dominorum Hungarorum exponantur, dignetur sacratissima caesarea et regia Maiestas eosdem ad partem assecurare, quod gravamina eorum et demissa petita pro aequitate et iustitia per acta congregatione benigne resolvet executionique demandai*! curabit, diploma quoque securitatis ipsis impertietur. A ter go (druga ruka): M. 7. 1712. Anno Domini 1712 in Aprili dominus excellentissimus cancellarius Saillern iteratis vicibus ursit, ut domini ablegati Croatiae de promo venda in proxime imminenti regni diaeta et acceptanda successione proiectum faciant, in hunc potissimum finem, quo apprehensio domi norum Hungarorum adversus status Croatiae evitetur et taliter cadem de successione consequenda aulae intentio saeccundetur (sic). itaque introscriptum proiectum eidem domino cancellario [A A. Cotteg. S. J. Zagrabiensis irr eg. fasc. 6. br. 111]. Priopćio Miroslav Vanino.