VJESNIK 19. (ZAGREB, 1917.)

Strana - Sveska 1. i 2. - 126

126 3- ia. — Admodum reverendorum antecessorum-Patrum Generalium nostrorum, (non scio de Patre Alexandro Gottifredi, quem intelligo con­traria opinione imbutum fuisse) maxime vero Mutii Vitelleschii, mens et desiderium semper fuit erigendi collegium Varasdini. Unde ad hoc suam operam et auxilium, Uteris ad superiorem eius loci Patre m Anto­nium Meyr, datis, liberaliter obtulit ac promisit, imo. id ipsum Patribus Provincialibus commendabat. 4- ta. — Est et ilia ex praecipius causis, ob quam generalis eapi­taneus Confiniorum Sclavoniae Comes N. a Trautmanstorff, primarius iilius residentiae benefactor, et Patres nostri iudicarunt Varasdini col­legium cum scholis erigendum stabiliendumque esse ; nempe ut Vala­chorum schismaticae gentis late per confinia diffusae liberi pellicerentur ad nostras Scholas, unde Uteris et catholica fide moribusque probe instrücti redirent ad suos eosque sensim ad Dei cognitionem nec non Ecclesiae unionem petraherent. Quod consilium videtur bonum successum habiturum. Factum enim est iam, ut Valachi nos non horreant et ultro optent 'fiiios suos ad seminarium, si quod esset, nobis tradere. Ipsemet Vladica (id est episcopus Valachorum) statuit tres suos Basilianos monachos ad Scholas nostras mittere. Reliqui vero calugeri (sic Basili­anos monachos et rascianos sacerdotes vocant) nos patronorum loco habent et saepius ad se suaque monasteria invitant. 5- a. — Praeter iam nominates fructus spirituales constat Varasdini defacto esse maiores futurosque deinceps stabilito collegio, quam sint Styrae, Judenburgi, Leobii, Flumine, Tergesti, et pluribus aliis'collegiis, ubi nec populus tantus est neque occasiones neque excursiones no­strorum ad vicina aut remota loca haeresibus et schismate infecta ; quae quidem hactenus Varasdino factae per nostro unum atque alterum superant opinionem magnitudine lucri spiritualis. Ex hactenus dictis sequitur hunquam fore tantum fructum spiri­tualem in collegio nostro Petovii fundando, quantus et qualis est hoc tempore aut in posterum futuris speratur in collegio Varasdini stabi­lito, turn quia Petovii tantus populus non est, quantus est Varasdini, neque occasiones sunt tales neque excursiones in talia actam multa diversaque loca, qualia sunt Varasdini, turn quia Petovii sunt plures religiosi variorum ordinum iuvantes Parochum in animarum negotio. Et haec causa fuit, quod illustrissima domina comitissa, patris Ignatii Tanhausen mater eo fine vel maxime consenserit in fundationem Col­legii Zagrabiensis per filii sui haereditariam portionem, ut ex illo col­legio fièrent missiones et excursiones fréquentes in Confinia Carosta­diana (sic) et alia parochis destituta loca, cuius rei testis est P. Nico­laus Sartorius, qui cum ilia de. hac fundatione mediante Patre Ferdi­pando Sinabel quondam egit ct Deo bene propitio peregit.

Next

/
Thumbnails
Contents