VJESNIK 19. (ZAGREB, 1917.)

Strana - Sveska 1. i 2. - 127

127 6-ta. - Sum i tur 6-ta ratio a loco et situ Varasdinensis residentiae in quo collegium aedificandum foret ; is amplitudine in longum latum­que superat locum multorum aliorum collegiorum. Superat quoque templi magnitudine et pulchritudine, nec scholis et numero discipu­lorum cedit, imo aliquorum, ut Leobiensis, Passaviensis, Judenburgensis, Fluminensis, Tergestini, longe superat. Quod si, ut aliqui cogitant, et Varasdini et Petovii collegia erige­rentur, praeterquam quod timendum esset, ne aut Thanausiana Zagra­biensibus promissa aut alia ex Bohemia Varasdinensibus, illuc trans­ferri deberet, aliud obstare videtur, quod videlicet ob locorum vicini­tatem nec Varasdini nec Petovii sufficientes discipulos haberemus, quamvis tunc etiam plures crediderim iuturos Varasdini quam Petovii, propter faciliorem vivendi rationem, et quod Petovienses maiori parte filios suos mercaturae applicent. Nec videtur paritas a collegiis Belgicis aut Italicis desumpta; esto enim ilia sint frequentia: est simul etiam hominum maior frequentia et ad literarum studia iuventutis propensio quam hic. Contra haec omnia Obiicitur 1-mo malignitas aurae Varasdini propter humorem ex aquis circumiacentibus. Sed respondetur: etiam Petovium stagnans aqua circumdat et ibi saepe pestis grassatur et potenter. Deinde non est Varasdini maior aurae malignitas, quam sit Tyrnaviae, Jaurini, Clagen­furti etc.. ut constat experientia ex iis, qui in his locis hactenus varus doloribus vexati obierunt. At Varasdini raro aegrotant nec mortui sunt ab annis 20 ultra 8, quorum quinque aliunde valetudinarii eo missi sunt et duo quidem plane desperati. Ab annis autem 13 plerumque illam residentiam 9, 10 aut 12 incolunt. Missi quidem fuerunt 2 ad auram Graecium, quod eo tempore Varasdini nec apotheca ulla fuerit, sed hoc iam cessavit, cum et medicu m bonum et apothecam habeant. Habent praeterea thermas vicinas et valde salubres pro recuperanda sanitate, ad quas magna infirmorum copia ex omnibus partibus con­tluit; nostri quoque Graecenses non raro eas habent in usu. Taceo aliquos nostros Varasdini quoad valetudinem bene substitisse, qui alibi aegre vitam trahebant; quod de me ipso fateri possum, et norunt omnes, qui mecum fuerunt Flumine, ubi continuum habui sanguinis vomitum et phthisi prope emaciatus fui, unde veniens Varasdini con­valui. Tyrnaviae etiam dum docerem Logicam, in gravem hydropem incidi. cx quo vix eluctatus Varasdinum sum missus, ubi annis tribus cum dimidio, donee hue Zagrabiam mitterer, prospéra valetudine, quae Dei est bonitas, usus fui. Obiicitur 2-do. Quaestio de tundatione. Sed respondetur 1-mo con­stare ex relatione reverendi Patris Joannis Bucellini dum Provincialis esset promissum a quapiam domina lili loco lundationem non tantiinj

Next

/
Thumbnails
Contents