VJESNIK 19. (ZAGREB, 1917.)
Strana - Sveska 1. i 2. - 125
125 vitak. General je Isusovački u dva ili više iskusna člana reda zaiskao informacije. IVI i ovdje iznosimo u vjernu prijepisu dvije ovake informa cije, što su mu se poslale u Rim. Jedna je pisana u Zagrebu, a druga u Varaždinu. Obje su bez potpisa no za prvu se može pouzdano do kazati, da ju je napisao o. Juraj Kabdelić. Tudjom je rukom na prvoj zabilježena g. 1652., a na drugoj 1653. Originali se nalaze u posjedu reda, a fotografijske snimke u mene. I. Rationes, ob quas Varasdini potius quam Petovii Collegium Societatis Jesu sit stabiliendum et erigendum (1652.). Prima. Bona stabilia, et possessiones, quibus nunc fruitur Varas dinensis residentia, omnia sunt per diversos patronos et benefactores collata, eo fine ut collegium ibidem progressu temporis erigatur. In cundem finem imperator piae memoriae Ferdinandus 2dus pagum Apatoz nuncupatum, et in confiniis Turcarum ac Valachorum situm, ac ad Praemonstratenses olim spectantem, residentiae Varasdinensi do navit. Ferdinandus autem 3ius, qui modo imperat, exemit omnes nostros fundos a contributione, quam vocant regiam, a liberis civitatibus tem pore regalium comitiorum pendi solitam, nominatim mentionem faciens collegii, templi, seminaru, scholarum. Civitas ipsa Varasdinensis quintam fere partem civitatis exolvendam nobis permisit, ut illic collegium, scholae etc erigerentur, quae iam omnia, pecunia maiori parte mendi catâ, exofuta sunt, et templum comitis Casparis Draskovichii, scholae regni expensis erectae quatuor quidem defacto in quibus usque ad rhetoricam 3 magistri copiosam juventutem Uteris et pietate imbuunt, spes est ut progressu temporis reliquae, ubi aliqua fundatio advenerit, erigantur. Omnes hi, si collegium alio transferatur, spe ac intentione sua frustrabuntur, et nostri incurrent magnum odium et indignationem ac etiam alienationem animorum apud praedictos patronos et Regni proceres, praesertim iUius comitatus, minueturque incomparabiliter fructus spiritualis, qui nunc floret ibidem augeturque in dies magis ad omnes quatuor piagas illius civitatis. 2da. — Quotquot a 20 annis Patres Provinciales fuerunt, etalii graves prudentesque nostrae Societatis Patres, qui civitatis Varasdi nensis et vicinarum partium notitiam habuerunt, iudicarunt collegium ibidem erigendum, non minus utiliter quam sit erectum Zagrabiae aut hi aliis multis Germaniae civitatibus, et in hunc finem asperrima quae que toleranda et difficultates omnes sibi perrumpendas esse putaverunt; valde solliciti quo modo locum hunc foverent bonaque dotatione ad pleni magnique collegii perfectioiiem eveherent.