VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)
Strana - SVESKA 2. - 152
152 det suam gratiam, ut omnia sine turbis et tumultibus fiant. Commendo me humillime in sua sacrificia. Viennae, 9. februaris 1670. Reuerendissimae vestrae dominationis humillimus seruus in Christo pater Miller. • . 5 polja piše: Reuerendissimo et religiossimo domino, domino Martino Borkouich, electo episcopo zagrabiensi etc. domino, domino meo colendissimo. Epistolae u nadbiskupskom arhivu u Zagrebu. XXXIII. Grac, 5. decembra 1670. Carski tajni savetnici i gradački ratni savet pišu biskupu Borkoviću u stvari vladike Mijakića. Reuerendissime et deo deuote episcope. Honorabilis domine. Non dubitamus, quod reuerendissima dominatio vestra iam intellexerit, qualiter is, qui fuerat episcopus Valačhorum, Gabriel Miakich, per generalem Croatiae dominum Joannem Josephum comitem ab Herberstein apprehensus et in securam captiuitatem deductus sit. Quia uero sacra caesarea maiestas captiuationem hanc libenter intellexit, ideo etiam, quid ulterius cum praefato Miakich agendum, ui suae, uigesima die elapsi mensis nouembris, hanc ob causam ad nos emanatae clementissimae resolutionis, super reliquasinformationes, ulterius reuerendissimae dominationis vestrae eadem sacra maiestas iudicium et sensum clementissime habere desiderat. Et hoc primo. Secundo actualem impositionem Pauli Zorich in episcopalem dignitatem loco Miakich, iuxta collatum ante biennium cum reuerendissima dominatione modum faciendam, iam i ter u m de nouo eadem sacra maiestas demandât. Quod cum ita sit nos nomine clementissimae caesareae maiestatis reuerendissimam dominationem vestram requirimus, quatenus reuerendissima dominatio non grauetur primo nobis suum iudicium declarare, quid cum captiuato Miakich ultra agendum sit? Secundo, cum installatio seu impositio Pauli Zorich loco Miakich res eiusmodi sit, quae iam cum sua maiestate a reuerendissima dominatione vestra ante biennium collata et disposita est. Seiet reuerendissima dominatio vestra eiusmodi installationem ea ratione et eo hactenus usurpato modo instituere quam securissime, quatenus inde inter