VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)
Strana - SVESKA 2. - 111
111 prouida deliberatione constituât sibi vicarium in praedictis, qui ei per omnia sit obediens et subiectus. Vnde si quis aliter se ingesserit, excommunicationis se nouerit mucrone percussum. Et si nec sic resipuerit, ab omni ecclesiastico ministerio deponatur, adhibito, si necesse fuerit, brachio seculari, ad tantam insolentiam compescendam". Inculcabunt illi dominationes vestrae, canonem hune, secundum quem ille Maximus Valačhorum episcopus, quoad diuersum ritum Graecorum deberet esse meus vicarius, mihi per omnia subiectus et obediens, sicut et fuit praedecessor suus, meis antecessoribus Domitrouitio et Erghelio subiectus et obediens; volo itaque, ut huic canoni satisfaciat mihique subsit et obediat, . alias nisi obediuerit, iuxta praecitatum canonem in excommunicationem incidet, sicuti iam inobediendo incidit et pro excommunicato haberi deberet, si esset denunciatus. Denunciabitur autem si non paruerit. Praeiudicia, quae ab Mo et a suo clero fiunt. Praeiudicium dicitur fieri a dicto Maximo Valačhorum episcopo (uti relatum accepi), primum in eo, quod nos catholicos habeat pro haereticis et excommunicatis. Secundo, quod summum pontificem pro antichristo habeat. Tertio, quod clerum et populum suum prohibet ab ingressu ecclesiarum catholicarum. Quarto, quod populum suum uetat sermones audire catholicos. Quinto, quod prohibeat sacramenta a catholicis administranda percipere. Sexto, quod per clerum et populum suum cogat catholicos cum Valachis mixtim manentes, ad obseruationem festorum secundum calendarium uetus. Septimo, quod prohibeat Valachis, nostris sacerdotibus confiteri, imo non tantum prohibet, sed credit, id esse mortale ac infernale peccatum, ut ex uerbis illius, coram me prolatis, elicere licet. Dum enim in domo zagrabiensi episcopali praepositus existens, coram meo immediato praedecessore interrogassem ex illo: Dopuschate Ii ui uasim Wlahom, da bi sse nasim pophom zpouidali? Respondis : Hochyes Ii, da gha u pakal porinem ? Relatum etiam accepi, Raschianos schismaticos credere, non esse peccatum, furtim aliquid a catholico romano auferre. Sacerdotes quoque sui multa praeiudicia inferunt catholicis inter Valachos manentibus, nam aliquos alliciunt ad schisma, item diuortia uel de leui uel de nulla causa, faciunt aliquando etiam sine omni causa, sed pro solo pretio, quibus uisis catholici nonnuli mali, si sunt mares et odio habent vxorem, relinquunt illam, fugiunt in medium Walachorum, aliam, uiua relicta, dueunt, quos sacerdos valachicus, sciens illum uiuam habere vxorem, cum alia copulat. Foeminae quoque nonnullae malae catholicae idem faciunt, nam dum odio habent maritum, fugiunt ab illo, conuolant ad Valachos, alteri inter illos nubunt, quam, cum alio illegitimo marito copulat Valachus sacerdos, etiam si sciat, illam habere alium uiuum maritum.