VJESNIK 18. (ZAGREB, 1916.)

Strana - SVESKA 2. - 112

112 Monebunt dominationes vestrae honeste, modeste et fraterne, praedictum Valačhorum episcopum, ut a talibus tarn ipse, quam sui sacerdotes abstinerent iniuriis catholicis inferendis, quin potius ille, una cum clero suo, abiecto schismate et erroribus aliis multis damnabilibus et damnatis, religionem ac unionem catholicam amplecterentur. Qui si cum monachis et clericis aliis suis dixerit, nos etiam si essemus catholici, non posse ritum nostrum graecum orientalis ecclesiae deserere, talia dicentibus poterunt dicere, quod cum tali graeco ritu, possunt esse catholici, modo errores deponant et alias credant, quod sancta mater ecclesia catholica credit, pontifici subsint, nouum calen­darium assumant. Si dixerint, quid hoc ad episcopum zagrabiensem ? Num quid ille est noster superior ? Num quid illius est nos curare ac corrigere ? Respondebunt, quod ita, iuxta praecitatum canonem concilii latera­nensis generalis, secundum quod episcopus Valačhorum est episcopi zagrabiensis vicarius et episcopo zagrabiensi per omnia subiectus, una cum suis clericis, cum episcopus Valačhorum, cum suis clericis, maneat in dioecesi zagrabiensi. Accedit, quod piae mêmoriae Domitrouitius episcopus zagrabiensis bona, quae ad praesens dictus ladica cum suis monachis possideret, contulit, tanquam catholicis et ut essent catholici romani, alias a bonis caueret. Et quia inter catholicos et schismaticos generalis controuersia esset ac fuisset, de processione Spiritus sancti a filio, de purgatorio, signanter autem loco illius ; de materia eucharistia an uidelicet Christus in arzimo uel fermentato ' pane confecerit synaxim et discipulis tradiderit. Item de beatitudine sanctorum cum Christo in coelis gaudentium. Catholici etenim credunt beatorum animas ex corpore egressas, transire in pa­radisum coelestem, ante consumationem saeculi, illi contrarium haluci­nantur. Si data occasione uel inciperet dictus Maximus uel aliquis ex suo clero disputare aut dubia pro resolutione fienda proponere, tali in casu, ut exactius dominationi vestrae respondere ualeant, vt antea suasi ita et nunc suadep, legere controuersistas, praesertim Belarminum, de praemissis controuersiis, fuse tractantem. Plura licet circa praemissam legationem notanda essent, ne tarnen prolixior sim; illa industriae dominationum vestrarum committuntur. Actum Zagrabie, anno et die ut supra. Idem qui supra Benedictus Vynkouicz, episcopus ecclesiae za­grabiensis. Licet post installationem ? , in episcopatum zagrabiensem factam, tarn per memetipsum cum eodem Maximo, una uice constitutus quam per nuncios meos et monachos illius, eidem intimaueram, ut ad

Next

/
Thumbnails
Contents