VJESNIK 1-2. (ZAGREB, 1915.)
Strana - Sveska 1. i 2. - 108
108 ' III. 1605. 15. jula. U Čakovcu. Knèz Nikola Zrinski daruje Lič Juliju Čikulinu. Nos Nicolaus comes perpetuus a Zrinio ac comes comitatus Za- ladiensis memoriae commendamus, quod consideratis, matureque per- pensis fidelibus seruitiis in nos et dominum genitorem nostrum pie re- cordationis per plures annos collatis omni studio et diligentia per nobilem et egregium, fidelem, nobis dilectum Julium Czykulin, arcium nostrarum maritimarum Vinodoly praefectum, et quod nuper anno superiori pro- spiciendo conseruationi et augmento rerum, arciumque nostrarum in confinibus Croatiae et maritimis existentium, quinquaginta intégras fa- milias nuncupatas Carampotti, in quibus ducenti optimi, selecti, in finibus illis experti atque bellicosi extant milites, christianae fidei professores. ex Turcica ditione reuocatas, in solo nostro a ducentis ante annis in- culto et desolato, nuncupato Lie, unde hostibus ad deuastationem nedum Carsi. sed finium usque Italiae in Foro Julio prouinciarum serenissimi archiducis Ferdinandi Austriae absque ullo obstaculo patebat aditus ; nostro scitu et promissione terrenis ad collendum illis distributis, collo- cauit, arci etiam, ut tam illis quam religioni totae aduersus hostes in posterum sit tutissimum propugnaculum fabricari instruit, fundamen- taque- eiecit; volentes huiusmodi fidelia seruicia promeritis gratiis et donis recognoscere, memorato Czykulino et posteris suis suprascripta nostra loca Lie cum omnibus, quae ad il la. spectant libère atque pleno iure per nos et successores nostros perpetuo concedimus atque in illis eum inüestimus. Harum série literarum manu nostra subscriptarum et sigillo nostro usuali munitarum. Datum in arce nostra Chaktorniensi, quindecima iulii, anno domini millesimo sexcentesimo quinto. Comes Nicolaus de Zrinio manu propria. Original na papiru. Odozdol je pritisnut u papiru pečat. U kr. zem. arkivu u Zagrebu: Arch. com. Sermage fasc. II. No. 100. Priopćio E. Laszowski.